Bernoulli, Daniel, Hydrodynamica, sive De viribus et motibus fluidorum commentarii

Page concordance

< >
Scan Original
101 87
102 88
103 89
104
105 91
106 92
107 93
108 94
109 95
110 96
111 97
112 98
113 99
114 100
115 101
116 102
117 103
118 104
119 105
120 106
121 107
122 108
123 109
124 110
125 111
126 112
127 113
128 114
129 115
130 116
< >
page |< < (180) of 361 > >|
194180HYDRODYNAMICÆ
Scholium 2.
§. 25. Omnia ſimiliter ſe habent ſi corpus non verticaliter, ſed ſu-
per plano utcunque inclinato, aut etiam curva qualicunque elevetur, ſem-
per enim tota potentia abſoluta erit æqualis A (a + b), id eſt, producto ex
pondere in altitudinem elevationis auctam altitudine velocitati corporis in
ſummitate reſiduæ debita, cujus rei demonſtratione ſuperſedeo, quod pa-
rum differt à præcedente demonſtratione.
Scholium Generale.
§. 26. Quia omnium machinarum utcunque compoſitarum effectus
reduci poſſunt ad naturam plani inclinati, perſpicuum eſt omnes machi-
nas, ſi à frictionibus iisque potentiarum abſolutarum diſpendiis, quæ hactenus
recenſuimus, animum removeamus eodem recidere, quia potentia abſoluta ſim-
pliciter pendet ab altitudine ad quam corpus eſt elevandum ejusdemque pon-
dere.
Habet hoc commune potentia abſoluta cum vi viva ſeu cum aſcenſu de-
ſcenſuve actuali.
Isque ultimus eſt perfectionis machinarum gradus, quem
transgredi non licet, imo nec attingere quidem, ſemper enim remotis om-
nibus frictionibus diſpendiisque, potuiſſet eadem potentia abſoluta majus pon-
dus ad eandem altitudinem elevari.
Ut jam comparatio inſtitui poſſit quæ-
dam circa machinarum defectum, tam illarum quæ aquas ad deſideratam
altitudinem veluti projiciunt, quam quæ easdem transportant, nunc ha-
rum poſteriorum defectus maxime notabiles quoque indicabimus.
(I.) Frictiones tanto obſtaculo ſunt in plerisque hujusmodi machinis,
ut ſolæ maximam potentiæ partem abſorbeant, præſertim autem cum aſſerculi
quadrati aut globi ovales, catena in circulum redeunte connexi, per cana-
lem, cui ſunt accommodati, transeuntis aquas elevant.
(II.) Pleræque machinæ, præſertim vero rurſus quas modo indicavi-
mus, roſariorum nomine deſignari ſolitæ ita ſunt comparatæ, ut aqua dum
elevatur continue pars ejus deſtillet, ſive plane decidat in locum ex quo
hauſta fuit ſive ſaltem ex loco ſuperiori in inferiorem, uti in roſariis;
ſi in
his globuli aut aſſerculi canali ſunt bene adaptati frictio fit fere inſuperabi-
lis, ſin minus maxima aquæ quantitas per hiatus relictos deſtillat, ex

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index