Cardano, Girolamo, De subtilitate, 1663

List of thumbnails

< >
121
121
122
122
123
123
124
124
125
125
126
126
127
127
128
128
129
129
130
130
< >
page |< < of 403 > >|
1
Primum incommodum caliditate, & ſiccita­
te temperamenti ſuſtulit: quod etiam pro­
fuit ad pennarum generationem, & totius
corporis leuitatem.
Inde vt ſiccum eſſet to­
tum corpus, paruo potu ſatiati voluit, atque

ea cauſa etiam carere veſica.
Sed dentium de­
fectui geminato ventriculo occurrit, vt dura
in illo ſenſim conquoquerentur: cùm enim
dura non poſſent comminui, tempore indi­
gebant longiore, & ſolidiore, arctioréque ven­
triculo, in quo paruus poterat contineri ci­
bus, qui corpori haud ſuffeciſſet.
Igitur alte­
rum ſuſtitui neceſſe fuit, in quo & ex dimi­
dio concoqueretur, & quartum ſatis eſſet ci­
bi poſſet contineri.
Pedes etiam paruos fecit,
quòd inutile eſſet hoc pondus ad volatum: &
aciem videndi acutam, quòd procul videre,
ex altóque conſpicere, illis opus eſſe.
Quòd ſi
aues aliquæ à norma aberrant, non tamen
vſum perfectum aſſequuntur: nam Diome­
deas dentes habere quidam volunt, atque ta­
lia potiùs ad varietatem, quàm ad vſum ſunt
neceſſaria.
Veſpertilio dentes habet, ſed plu­
mis caret, totæque alæ ac corpus cartilagi­
nea ſunt.
Verùm cùm deciderit, vix exurgere
ad volandum poteſt.
Cur aues ca­
put paruum
habeant.
Aues cur den­
tibus
careant
Cur aues ve­
ſica careant.
Cur aues
duos habeant
ventriculos.
Aues cicu­
res.
Aues omnes cicures natura fermè, & ma­
ximè quæ carne haud veſcuntur.
Nam in
orbe nouo, cùm primùm naues ad incultas
inſulas ſe applicuiſſent, multæ aues tum ma­
ximè è columborum genere manu capi ſe
permittebant: nec aues metuunt hominum
ſocietatem, niſi exemplo edoctæ.
Vnde ere­
mitæ non pauci, cicures habuerunt ex gene­
re earum, quæ agreſtes ſunt, velut paſſeres,
atque coruos.
Talpa.
Sed auibus relictis, ad animal quod ſub
terra habitat, tranſeamus, alterius generis,
quòd talpam vocant.
Cinerei coloris eſt, mu­
ri ſimile forma, & magnitudine, niſi quòd
oculis caret: nam cui vſui oculi profuturi
erant ſub terra perpetuò habitanti?
adeò ve­
rò odit aërem, vt ſi cogatur in lucem egre­
di, breuiſſimo temporis ſpatio exanimetur.
Diſſidet & cauda, quorſum enim effingere
tam longam caudam ſub terra habitanti?
Eadem ratione & crura habet breuiſſima, &
vngues acutiſſimos: vnde crurum breuitas
neceſſaria per anguſta penetranti, & vn­
guium acuitas, vt terram commodè perfode­
re poſſit: adeò autem hoc opus celeriter, &
amplè explet, vt qui viderint primò defoſ­
ſam talpa humum, multùm admirentur.
Pa­
lam eſt igitur naturam in cunctis ſolicitam
mirum in modum fuiſſe, nec obiter, ſed ex
ſententia omnia præuidiſſe, hominéſque qui­
bus hoc beneficium Deus largitus eſt, vt cau­
ſam rerum primam inueniant, participes eſſe
illius primæ naturæ: neque alterius eſſe generis
naturam, quæ hæc conſtituit, ab illorum mente,
qui cauſam eorum, cur ita facta ſint, plenè
aſſequi potuerunt.
Nullum itaque ſub terra
perpetuò viuens animal ſanguine præditum
præter talpam eſt inuentum: nam ſerpentum,
& ranarum pernicioſarum quædam genera,
non ſolum ſub terra, & in ſepulchris vetu­
ſtiſſimis, ſed quòd magis mirum dictu eſt,

etiam in ſaxis ſolidis inuenta ſunt.
Sed hæc &
ſanguine carent propriè, & animal non pa­
riunt ſui generis, ſed oua aut nihil.
Homines
particeps di­
uini conſilij.
Animalia in
ſaxis ſolidis.
Eſt & aliud generis ambiguæ vitæ, & ab­
ſonæ formæ, quod cancri nomine ſignifica­
tur.
Eius autem plurima ſunt genera, mari­

num, & fluuiale.
Inuenitur & terreſtre, quod
in terra latitat, maximè in occidentali India.
Quod caudam, habet, gammarus vocatur,
lapides candidos gignit in oculis, cortice de­
poſito duriore mollem induit, túncque lapi­
des fiunt maximi, abſumpta materia corticis

in lapidibus.
Cancer verò tranſuerſo latere
procedit.
Cancri.
Pulſus vni­
cuique ani­
mali proprij,
lib.6. de plac.
cap.20.
Lingua exer­
ta à boue
palpitat etiam
per totum
diem.
Atque hæc de animalibus portentoſis di­
cta ſufficiant.
Nunc illud ſciendum, quòd ſin­
gulis animalibus pulſus, & reſpirationes dif­
ferentes ac propriæ ſunt: velut canibus, &
capris, quibus & ab homine differunt & in­
ter ſe.
Sed & hanc pulſus rationem membra
quædam retinent, quamuis reluctante Ari­
ſtotele, & Galeno, iam auulſa à toto: vt lin­
gua bouis tota die palpitet, nam vis illa in­
dita adhuc manet, ſeu quòd calor ille dum
reſoluitur, vt aër in aqua moueat ampullas,
nam & lapides ſicci, & vſta cornua, & agal­
lochum in aqua ampullas mouent, dum lo­
co aëris aqua ingreditur.
Hoc igitur ſatis mi­
rum, quod diximus de bouis lingua, verùm
vitulinam in aquam iniectam etiam moueri
affirmant, quod ego tamen nondum ſum
expertus.
Illud mirabilius, quod ſolinus durare etiam
ſuis temporibus refert, in Herculis ædem

Romæ, nec canem, nec muſcam ingredi.
Ac­
cepi paucis antè annis, & Venetiis fuiſſe
domum muti, in quam muſcæ non ingre­
derentur, quæ incendio publico conflagra­
uerit.
An forſan quòd in ſublimi poſita &
valde perflata, tum ferro, & marmore rigens,
à muſcis deuitaretur?
nam omnia metalla
muſcæ oderunt ob frigiditatem, & quòd
difficulter eis hæreant.
Sed de canibus aliam
rationem quærere oportet, niſi forſan in
ædiis veſtibulo ſepultum, aut appenſum ali­
quid quod refugiant canes.
Eſt in vrbe no­
ſtra Fauſtiniana ædes ſacra, olim à filio B.
Philippi, nunc Nabori, ac Felici dicata, iux­
ta D.
Ambroſij templum, quæ cùm vndique
pareat, tecto vetuſto, ampliíſque feneſtris,
nullam tamen in illam auem ingredi nar­
rant: & cùm obſita ſitu ſit, non tamen ara­
nearum telis fœdatur: abditis naturæ, aut di­
uinioribus cauſis, aut exemplis: nam id cum
obſeruatum reciter Bonauentura Caſtellio­
neus olim amicus noſter, in libello de Epiſ­
copis Mediolanenſibus originéque religionis,
id nos nondum falſum eſſe deprehendimus.

Audiui ſæpiùs à monachis Carthuſianis il­
los cimicibus non infeſtari, adeóque multorum
teſtimonio, vt pudeat negare quod leuitatis
eſt credere.
Nihilominus hi, quòd carnes non
edant, cauſam afferunt.
Seu id ſit ob mundi­
tiem, aut artem aliam quampiam, nondum
aſſequi potui.
Ego tamen minus laboro quæ­
rere cauſam cur ſit, vbi mihi abunde non­
dum exploratum eſt ſi ſit.
Herculis
phanum, nos
muſca, nec
canis ingre­
diebatur.
Carthuſiani
monachi ci­
micibus non
infeſtantur.
His igitur quæ ad animalium hiſtoriam
pertinent explicatis, atque ad hominis tracta­
tionem tendentibus, iure merito dubitatio
emergit, quodnam animal homini ſit vtiliſ­
ſimum?
Neque diutiùs ambigere decet, cùm
equus in omnibus pręferatur: nam ponderibus

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index