Lucretius, De rerum natura: Libri Sex, 1566
page |< < of 241 > >|
1 Usqueadeo res humanas vis abdita quaedam
Obterit, & pulchros fascis, saevasque secures
Proculcare, ac ludibrio sibi habere videtur.

Denique sub pedibus tellus cum tota vacillat;
Concussaeque cadunt urbes, dubiaeque minantur;
Quid mirum, si se temnunt mortalia saecla ?

Atque potestates magnas mirasque relinqunt
In rebus viris divum, quae cuncta gubernent ?

Quod superest, aes atque aurum, ferrumque repertum est,
Et simul argenti pondus, plumbique potestas;
Ignis ubi ingentis silvas ardore cremarat
Montibus in magnis, seu caeli fulmine misso;
Sive quod inter se bellum silvestre gerentes,
Hostibus intulerant ignem formidinis ergo;
Sive quod inducti terrae bonitate, volebant
Pandere agros pinguis, & pascua reddere rura;
Sive feras interficere, & ditescere praeda:
Nam fovea, atque igni prius est venarier ortum
Quam saepire plagis saltum, canibusque ciere.

Quidquid id est, quacumque e causa flammeus ardor
Horribili sonitu silvas exederat altis
Ab radicibus, & terram percoxerat igni,
Manabat venis ferventibus in loca terrae
Concava conveniens argenti rivus, & auri,
Aeris item, & plumbi.
quae cum concreta videbant
Posterius claro in terra splendere colore;
Tollebant nitido capti, levique lepore,
Et simili formata videbant esse figura,
Atque lacunarum fuerant vestigia cuique.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index