Lucretius, De rerum natura: Libri Sex, 1566
page |< < of 241 > >|
    <archimedes>
      <text>
        <body>
          <chap n="5">
            <p type="main">
              <s id="s.001558">
                <pb xlink:href="079/01/236.jpg" pagenum="187"/>
              Usqueadeo res humanas vis abdita quaedam
                <lb/>
              Obterit, & pulchros fascis, saevasque secures
                <lb/>
              Proculcare, ac ludibrio sibi habere videtur.</s>
              <s id="s.001559">
                <lb/>
              Denique sub pedibus tellus cum tota vacillat;
                <lb/>
              Concussaeque cadunt urbes, dubiaeque minantur;
                <lb/>
              Quid mirum, si se temnunt mortalia saecla ? </s>
              <s id="s.001560">
                <lb/>
              Atque potestates magnas mirasque relinqunt
                <lb/>
              In rebus viris divum, quae cuncta gubernent ? </s>
              <lb/>
            </p>
            <p type="main">
              <s id="s.001561">Quod superest, aes atque aurum, ferrumque repertum est,
                <lb/>
              Et simul argenti pondus, plumbique potestas;
                <lb/>
              Ignis ubi ingentis silvas ardore cremarat
                <lb/>
              Montibus in magnis, seu caeli fulmine misso;
                <lb/>
              Sive quod inter se bellum silvestre gerentes,
                <lb/>
              Hostibus intulerant ignem formidinis ergo;
                <lb/>
              Sive quod inducti terrae bonitate, volebant
                <lb/>
              Pandere agros pinguis, & pascua reddere rura;
                <lb/>
              Sive feras interficere, & ditescere praeda:
                <lb/>
              Nam fovea, atque igni prius est venarier ortum
                <lb/>
              Quam saepire plagis saltum, canibusque ciere.</s>
              <s id="s.001562">
                <lb/>
              Quidquid id est, quacumque e causa flammeus ardor
                <lb/>
              Horribili sonitu silvas exederat altis
                <lb/>
              Ab radicibus, & terram percoxerat igni,
                <lb/>
              Manabat venis ferventibus in loca terrae
                <lb/>
              Concava conveniens argenti rivus, & auri,
                <lb/>
              Aeris item, & plumbi.</s>
              <s id="s.001563"> quae cum concreta videbant
                <lb/>
              Posterius claro in terra splendere colore;
                <lb/>
              Tollebant nitido capti, levique lepore,
                <lb/>
              Et simili formata videbant esse figura,
                <lb/>
              Atque lacunarum fuerant vestigia cuique.</s>
              <lb/>
            </p>
          </chap>
        </body>
      </text>
    </archimedes>