Borro, Girolamo, De motu gravium et levium, 1575

Page concordance

< >
< >
page |< < of 316 > >|
1uetur: id quoniam eſt notissimum, Aristoteles in principio ſe
ptimi libri Phyſicorum in quœſtionem non vocat.
Quæ ſuarum
motionum intrinſecum principium habent; ea omnia à primo
motore diſtincto mouentur, quamuis is, quis nam ſit, noſtros
ſenſus fugiat; quamquam lateat nos.
Vtrumne animal to­
tum à ſemetipſo toto primo moueatur, cum tamen animalis
putre cadauer immotum ſpectamus, inde intelligimus ab ani­
ma animalis corpus efformante, & corpori motum præstante,
vt à primo motore, ab animali, quod mouetur, diſtincto fuiſſe
motum, & perindeac nauigium à nauta destincto mouetur.
Id in corporibus elementorum ſimplicibus magis latet: demon­
ſtrationum
tamen efficaci robore coacti, elementum ſimplex totum
à forma, perindeac à principio mouente per ſe & primo, moueri
credimus, quod ſi partium mouentium, & motorum diſtinctio in
corporibus ſimplicibus elementorum à pluribus ignoretur; et hoc
nomine plures ſentiant; elementa ſimplicia aut ipſa à ſemetipſis
moueri, aut ab extrinſeco motore tantum agitari, hi certè hal­
lucinabuntur
, perinde atque illæ, qui dum A. B. mouet.
B. C.
putat.
A.C. à ſemetipſo moueri primo, quod ni mirum vtrisque
motis partibus, vtra moueat vtram, non perſpectum habens,
totum à ſemetipſo moueri primo autumet; quod ſi ſciret.
A. B.
mouere.
B. C. autem moueri, alterum per ſe, & primo moue
re alterum per se, & primo moueri intelligeret.
Ad rem no­
stram redeuntes, non propterea exiſtimandum eſt, elementum
ipſum totum ab extrinſeco tantum motore cieri; quia intrin­
ſecus motor lateat: nec propterea contendendum est, elemen­
tum ipſum totum à ſeipſo moueri primo, ignoratione partium
aſpectum fugientium, sed omnino & certè credendum, ele­
menta non extrinſecus tantum, verum intrinsecus agitari; &
in elementis differentia tenenda eſt partium, quæ primo mo-

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index