Clavius, Christoph, Gnomonices libri octo, in quibus non solum horologiorum solariu[m], sed aliarum quo[quam] rerum, quae ex gnomonis umbra cognosci possunt, descriptiones geometricè demonstrantur

Page concordance

< >
Scan Original
171 151
172 152
173 153
174 154
175 155
176 156
177 157
178 158
179 159
180 160
181 161
182 162
183 163
184 164
185 165
186 166
187 167
188 168
189 169
190 170
191 171
192 172
193 173
194 174
195 175
196 176
197 177
198 178
199 179
200 180
< >
page |< < (174) of 677 > >|
194174GNOMONICES quoniam Sol nondum peruenit tunc ad Meridianum Fortunatarum Inſularum, quòd earum linea meri-
diana
in horologio ſit orientalior, quàm meridiana linea grad.
60. diſtabit propterea Sol horis 4. ante
meridiem
illarum inſularum;
ac proinde erit tunc apud eaſdem hora octaua poſt mediam noctem. Simi-
liter
ſi ſcire lubet, quotatunc hora ſit in regione, cuius longitudo comprehendit grad.
300. Aufero grad.
300. ex grad. 60. adiecto prius, more Aſtronomorum, integro circulo grad. 360. ita vt fiãt grad. 420. re-
linquuntur
{q́ue} grad.
120. qui faciunt horas 8. Tot ergo horis abest tunc Sol ante meridiem illius loci, ac
propterea
habebunt illi tunc populi horam quartam post mediam noctem.
Rurſus idem cupio cognoſcere
in
eo loco, vbi longitudo eſt grad.
110. qualis fere eſt Calecutij in India orientali. Demo grad. 110. ex
grad
.
60. adiecto prius integro circulo, remanent{q́ue} grad. 310. qui complectuntur horas 20. Min. 40. atque
tot
horæ deſunt in illo loco, vt ſit meridies.
Et quoniam à meridie ad meridiem effluunt horę 24. neceſſe
1110 est, tunc elapſas eſſe horas 3.
Min. 20. poſt meridiem proximum. Pariratione, ſi quæratur tunc
hora
in eo loco, vbi longitudo continet grad.
240. Deductis grad. 240. ex grad. 60. (adiecto prius
integro
circulo grad.
360. vt fiant grad. 420.) reliqui ſunt grad. 180. qui continent horas 12. Di-
cam
ergo, Solem distare à meridie dicti loci horis 12.
ac proinde mediam noctem tunc eſſe. Poſtremo
ſi
idem deſideretur in regione longitudinis grad.
10. qualem habet fere Toletum Hiſpaniæ. Aufero grad.
10. ex grad. 60. relinquuntur{q́ue} grad. 50. qui dant horas 3. Min. 20. Tot ergo horis diſtat tunc Sol ante
meridiem
Toleti.
Vnde eo tempore habebunt incolæ dictæ vrbis horas 8. Min. 40. poſt mediam noctem.
Idem
iudicium de cæteris habendum eſt.
IDEM quoque aſſequemur, & fortaſſis commodius, hoc modo. Si longitudo Meridiani, in cuius li-
neam
vmbra tempore obſeruationis cadit, minor fuerit longitudine illius loci, pro quo hora quæritur, de-
2220 trahatur minor longitudo ex maiore.
Gradus enim reliqui ad horas reuocati dabunt tempus elapſum à
meridie
dicti loci.
Vnde ſi horę pauciores fuerint, quàm 12. cognitæ erunt horę à meridie; ſi verò fue-
rint
præcisè 12.
erunt præcisè horæ 12. à meridie, nempe tempus mediæ noctis; ſi denique plures fue-
rint
, quàm 12.
ablatis 12. ex ipſis, remanebunt horæ poſt mediam noctem. Siautem longitudo Meri-
diani
, in cuius lineam vmbra cadit, maior fuerit longitudine alterius loci propoſiti, detracta minore lon-
gitudine
ex maiori, relinquentur gradus, qui ad horas reducti dabunt tempus ante meridiem dicti loci.
Vnde ſi pauciores fuerint, quàm 12. detractis illis ex 12. remanebunt horę poſt mediam noctem; Si ve-
fuerint præcisè 12.
erunt omnino horæ 12. ante meridiem, nempe tempus mediæ noctis; ſi denique plu-
res
fuerint, quàm 12.
detractis eis ex 24. remanebunt horæ à meridie elapſæ. Exemplum. Cadat rurſum
quolibet
anni tempore extremitas vmbræ ſtyli in lineam meridianam grad.
60. quanta nimirum longitu-
3330 do est Alexandriæ Vrbis Aegypti, operæ{q́ue} pretium ſit cognoſcere, quota tunc hora ſit in eo loco, cuius
longitudo
complectitur grad.
300. Aufero minorem longitudinem ex maiore, nimirum grad. 60. ex 300.
& reliquos grad. 240. reduco ad horas 16. quæ elapſæ ſunt à meridie illius loci. Vnde inſtat tunc hora
quarta
poſt mediam noctem.
Rurſus idem inuestigetur in ciuitate longitudinis grad. 240. Detractis grad.
60
.
ex grad. 240. remanent grad. 180. qui faciunt horas 12. à meridie elapſas. Eſt ergo pręcisè tunc tem
pus
mediæ noctis.
Adhuc deſiderat quis idem noſſe in eo loco, qui ab Inſulis Fortunatis recedit grad.
110
.
verſus orientem, cuiuſmodi eſt Calecutium emporium Indiæ orientalis. Subductis grad. 60. ex
grad
.
110. reliqui fiunt grad. 50. qui exhibent horas 3. Min. 20. poſt meridiem tranſactas. Ad extremum
ſi
optemus idem cognoſcere in loco, quilongitudinem habeat grad.
10. ſubtrahemus grad. 10. ex grad. 60.
Nam
reliq@i grad.
50. dabunt horas 3. Min. 20. ante meridiem illius loci, hoc eſt, horas 8. Min. 40.
4440 poſt mediam noctem, &
c.
PROBLEMA 7. PROPOSITIO 7.
PARALLELOS ciuitatum, hoc eſt, circulos latitudinum, in eo-
dem
horologio horizontali deſcribere.
HORVM deſcriptio à deſcriptione parallelorum Zodiaci, quam propoſ. 2. huius libri tra-
55Deſcriptio pa-
rallelorum
ciui
ta
um, ſiue cir
culorum
latitu-
dinum
, in eodẽ
horizontali
ho-
rologio
.
didimus, non differt, cum tam hi, quàm illi æquidiſtent Aequatori;
ſi modo loco declinationum
6650 ſignorum, quas ibi vſurpauimus, aſſumantur hic declinationes parallelorum, qui per vertices ci-
uitatum
ducuntur, nempe ipſæmet latitudines ciuitatum.
Immo & paralleli ſignorum ſupra de-
ſcripti
, circuli etiam ſunt latitudinum ciuitatum, vt tropicus , eſt circulus latitudinis ciuitatum,
quæ
ab Aequatore boream verſus abſunt grad.
23. Min. 30. qualis eſt Syene vrbs Aegypti, & c. Pa-
rallelos
ergo ciuitatum, &
c. deſcripſimus. Quod erat faciendum.
77Paralleli ciuita
tum
. ſeu circuli
latitudinum
in
horologio
de-
ſctipti
indicãt,
quæ
gentes So-
lem
habeant in
vertice
capitis
tempore
meri-
diano
.
SCHOLIVM.
CIRCVLI latitudinum, ſeu paralleli ciuitatum hanc nobis afferunt vtilitatem, vt eorum benefi-
cio
intelligamus, quinam populi Solem habeant in vertice capitis tempore meridiano.
Nam cum @ vmbra
gnomonis
in aliquem horum parallelorum cadit, tranſibit illa die Sol per verticem omnium locorum,

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index