Borelli, Giovanni Alfonso, De motionibus naturalibus a gravitate pendentibus, 1670

Page concordance

< >
< >
page |< < of 579 > >|
1
tiæ ad diuulſionem exercetur in centro I circuli AB.
Habebimus igitur vectem inflexum CBI in quo vis
mouens M applicatur in C, reſiſtentia verò applicatur
in I, & fulcimentum, ſeù centrum reuolutionis vectis
CBI eſt punctum B quod fixum perſeuerat dum cir­
ca ipſum motus, & reuolutiones partium vectis fiunt;
Quaproptèr, iuxtà leges Mechanices, reſiſtentia to­
talis ad diuulſionem, & ſeparationem ſuperficiei AB
ab ipſo pauimento ad vim mouentem M eamdem pro­
portionem habebit, quam vectis longitudo CB ad
oppoſitam eius portionem BI, ſcilicèt habebit eam­
dem proportionem.
quam pondus S habet ad pondus
R.
Verùm pondus R æquale erat potentiæ M. igitur
pondus S æquale erit reſiſtentię abſolutæ, & totali,
quam exercet ſuperficies AB quando diuelli, & ſe­
parari debet à ſuperficie paui menti tractione directa.
Hinc deducitur quòd ſi pon­
71[Figure 71]
dus O propoſitionis 89. di­
uellit columnam à pauimento
directione, & impetu tranſ­
uerſali, & perpendiculari ad
latus columnę, poterit nihilo­
minùs indagari reſiſtentia ab­
ſoluta, & totalis contiguita­
tis, vel repugnantiæ ad vacuum earumdem ſuperfi­
cierum, eritque talis vis abſoluta tantomaior pon­
dere O, quantò altitudo columnæ CB maior eſt ſe­
miſſe diametri AB, & ſic ſi vis transuerſalitèr colum­
nam diuellens æqualis eſſet ponderi trium librarum

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index