Alberti, Leone Battista, De re aedificatoria, 1485

List of thumbnails

< >
181
181
182
182
183
183
184
184
185
185
186
186
187
187
188
188
189
189
190
190
< >
page |< < of 406 > >|
1longum ad. el. Aut ſi tanta dabitur lapidum magnitudo:
ut ex eo poſſis integram aliquam totius operis partem per
ficere: qualem ægypto fuiſſe ſeruut ad templum latonæ ſa
cellum / latum fronte cubitos.
xl. unico et integro exculptum
lapide: alteroque item unico contectum lapide.
Profecto id
quidem operi multum afferet admirationis coque magis ſi
peregrinus difficilique ſit deuectus uia: qualem ſcribit Herodo
tus ab elephanto oppido petitum fronte latum cubitos plus.
xx.
altum. xv. tractum uſque ſui itinere dierum. xx.
Ad rationes etiam ornamentorum egregie pertinebit: ſi di
gnus admiratione qui uis lapis loco erit poſitus nobili atque
inſigni.
Apud chennim inſulam in ægypto ſacellum illic no
tam est quidem mirabile quod unico ſit tectum lapide / quam quae pa
rietibus tam altis tantorum cubitorum lapis impoſitus ſit.
Afferet etiam ornamentum ipſius lapidis raritas atque ele
gantia: pata ſi erit ex genere marmoris: quo ædem fortunæ
aurea in domo ſtruxiſſe principem neronem ferunt: puro /
candido / tralucido: ut etiam nullis adapertis foribus in
tus eſſe lux incluſa uideretur.
Denique iſtiuſmodi omnia con
ferent
.
Sed qualiacunque iſta quidem ſint inepta erunt: ni ac
curatus in componendo ſeruetur ordo et modus.
Singula enim
ad numerum redigenda ſunt omnia ut paribus paria: dex
tra ſiniſtris: ſumma infimis reſpondeant: nihil intermiſcen
dum
quod perturbet aut res aut ordines.
Omnia ad certos
angulos paribus lineis adæquanda.
Videre quidem licet quam
interdum ignobilis materia quod arte tractata ſit plus afferat
gratiæ quam afferat nobilis alibi confuſe aceruata.
murum athe
nis quem tumultuario factum opere ſcribit Tuchidides ra
ptis etiam ſepulchrorum ſtatuis / quis ea re pulchrum eſſe af
firmabit, quod clade ſtatuarum refertus ſit : At contra iuuat
ex ruſticaniſ ueterum ædificiis lapide incerto / minuto ope
reque congeſtitio aceruatos parietes ſpectare / ubi ordinibus
ſtant æquatis coloribus alternatim albo nigroque diſtinctis /
quoad pro operis tenuitate amplius nihil deſideretur.
Sed

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index