Fabri, Honoré, Dialogi physici in quibus de motu terrae disputatur, 1665

Page concordance

< >
< >
page |< < of 248 > >|
Antim. Genium meum noſti; diſſimulare non poſſum, id quod ſentio;
& quando quidem liberè in hoc congreſſu, quod intus ſentimus, exponi­
mus
, fateor, rationem illam mihi non probari.
Primò, enim quis ſibi per­
ſuadeat
, ambientem nos aëra adeò compreſſum eſſe, vt ad mille ſimam ſuæ
extenſionis
partem redactus ſit?
nempe paucæ illæ rugæ interioris veſicæ
poſt
accuratam expreſſionem, vix milleſimam partem ſpatij occupant, il­
lius
, quod tenſa & tumida veſica continet; tanta vis aëris preſſi noſtris cor­
poribus
valdè noceret, & vix liceret ducere anhelitum.
Secundò, Si tan­
tulum
inclinetur fiſtula BD, aſſurgit Mercurius ſupra C, ſenſimque veſica
detumeſcit
; antequam aſſurgens Mercurius eam attingat; quid ergo de­
nuo
aëra in ea contentum comprimit?
Tertiò, Si aqua ſpatium CD oc­
cupet
, provt facilè poſt aſcenſum Mercurij illud occupare poteſt, de quo
infra
, veſica detumeſcit; ſed vnde hoc?
aquam enim compreſſam non eſ­
ſe
apud omnes conſtat; ab illa igitur aër veſica incluſus non comprimi­
tur
; dicet haud dubiè laudatus Autor aëra intra plicas exteriores veſicæ
priùs
contentum, vbi Mercurius deſcendit in CI, ſeſe in priſtinam exten­
ſionem
reſtituere, comprimi verò denuò ab aſſurgente Mercurio, vel ab
aqua
inducta; igitur ſegmentum CD non eſt vacuum, quod hîc dumtaxat
probare
intendo; deinde, quis credat prædictum aëra eſſe in ſpatio centies
millecuplo
illius, quod ante obtinebat intra inſenſibiles plicas?

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index