Casati, Paolo, Terra machinis mota : dissertationes geometricae, mechanicae physicae hydrostaticae

List of thumbnails

< >
191
191
192
192
193
193
194
194
195
195
196
196
197
197
198
198
199
199
200
200
< >
page |< < of 241 > >|
1quarum partium —— 5 1/3 conſtituiſti leuitatem
aëris in aquâ, earum——100 ſtatuas ignis
leuitatem in aquâ?
Vide, quò demum ve­
nerim, Guldine, vt tibi morem geram.
LXXXVI
Alia hypo­
thesis de i­
gnis leuita­
te examina­
tur.
Guld. Iam planè videris paulò mitiùs
atque veriſimiliùs opinari.
Et vt meam fa­
cilitatem tibi probem, ſiquidem placuit
Wendelini ſententia quartam orbis huius
partem tribuens æſtuanti cauernæ ignium
plenæ, eam vltrò admitto, & ignis leuita­
tem ad aquam aſſumo partium——100, qua­
rum aëris leuitas eſt——5 1/3. Reliquis verò
tribus orbis huius quadrantibus quam conce­
dis grauitatem?
Merſ. Si perpendantur omnia, fortaſsè
non deberent cenſeri grauiores argillâ.
Pri­
mùm quia aqua, quæ terræ faciem alluit
aëri finitima, ſerè tota demenda eſt ex pon­
dere, cùm illa, ex hypotheſi initio conſtitutâ,
habeat rationem medij, in quo motus per­
ficitur, & ad vnam partem confluxerit.
De­
inde quia aqua terræ venas permeans benè
multa eſt, & intrà aquam conſtituta nihil
addit ponderis.
Præterea reliqua moles, quæ
demptâ aquâ ſupereſt, tam multum habet
aeris halituumque intrà aquam leuitantium,
vt plurimum elidant grauitatis metallorum

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index