Schott, Gaspar, Mechanica hydraulico-pneumatica. Pars I. Mechanicae Hydraulico-pnevmaticae Theoriam continet. , 1657

Table of figures

< >
< >
page |< < of 203 > >|
1rationem altitudinum prædictarum. Quoniam enim aqua flu­
it per B & C veluti per tubos, per Petitionem tertiam; a­
quæ autem per tubos æqualium altitudinum, ſunt in ſubdupli­
cata ratione altitudinum tuborum, per propoſit. 8. Capitis
tertij; conſtat propoſitum.
Propoſitio VI. Problema I.
Secto foramine laterali vaſis in partes æquales, à rectis
horizontalibus, invenire rationes aquarum ex eis
fluentium.
79[Figure 79]
IN vaſe ST ſecetur foramen

laterale AB in partes æquales
AC, CD, DB, à rectis lineis hori­
zontalibus, ut fiant totidem fo­
ramina, quorum altitudines ſint
notæ; & per AC fluat aqua E,
per CD aqua F, per DB aqua
G, tempore æquali ſeu eodem:
oporteatque venari proportio­
nem aquarum E, F, G.
Fiant
HI, KL, MN, altitudines forami­
num AC, CD, DB, à ſummo va­
ſis; & inter ipſas mediæ proportionales OP, QR, per decimam
tertiam Sexti Euclidis, aut per propoſit. 3. Parergi Capitis tertij
præcedentis.
Quoniam igitur aqua E ad aquam F, eſt ut HI
ad OP, per Propoſit. 5. huius Capitis, nota eſt ratio aquæ E ad
aquam F.
Item quoniam aqua F ad aquam G, eſt ut KL ad
QR, per eandem Propoſit. 5. huius Capitis, nota eſt pariter ra­
tio aquæ F ad aquam G: At ratioaquæ E ad aquam G com­
poſita rationum inter EF & FG notarum, eſt pariter
nota; Reperta eſt igitur ratio aquarum
E, F, G.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index