Aristoteles, Physicorvm Aristotelis, sev, de natvrali auscultatione, libri octo
page |< < (188) of 760 > >|
194188PHYSICORVM ARIST. immobilia quidem ſunt, tamen non ſemper ſunt. Neq; rur-
ſus, eorum quæ ſemper quidem hæc mouent, alia uerò alia
mouent:
perpetui enim, atque continui, nec unum ipſorum
eſt cauſa, nec uniuerſa:
nam ſic ſeſe quidem habere, perpe-
tuum, ac neceſſariò eſt, uniuerſa autem ſunt infinita, &

non ſimul omnia ſunt.
Patet igitur etſi infinities non-
nulla principia immobilia, mouentia, &
multa eorum, quæ
ſeipſa mouent, partim corrũpuntur, partim inſuper gene-
rantur, atq;
hoc quidem hoc, aliud autem hoc mouet: at ni-
hilominus aliquid eſſe, quod hæc omnia continet, idq́ præ-
ter unumquodq;
istorum, aliud quid eſſe, quod quidem eſt
cauſa ut alia ſint, alia non ſint, &
mutationis cõtinuæ: atq;
hoc quidem hiſce, hæc autem cæteris motus cauſam eſſe.
Si igitur motus perpetuus eſt, perpetuum erit & mouens
primum, ſi unum ſit:
quod ſi ſint plura, plura quoq; perpe-
tua erunt.
V num autẽ potius, quàm plura putandũ eſt eſſe,
et finita quàm infinita:
ſemper enim finita potius, quàm in-
finita ſumenda ſunt, ſi modò eadem fiant:
in ijs enim, quæ
ſunt natura, finitum ſit potius:
& id, quod melius eſt opor-
tet, ſi modò eſſe poßit.
Sufficiens autem eſt & unum, quod
cùm primũ immobiliũ ſit, perpetuumúe, cæteris erit prin-
cipium motus.
Ex hoc etiam patet, aliquid eſſe neceſſariò
unum, perpetuumúe, quod primò mouet:
demonstratum eſt
enim ſemper neceſſariò motum eſſe, quod ſi neceſſe eſt ſem-
per eſſe, neceſſe eſt &
continuum eſſe: ſemper enim eſſe,
continuũ eſt:
deinceps autẽ eſſe, non continuum eſt. At ſi cõ
tinuus eſt, unus nimtrum eſt:
unus autem motus, à mouente
proficiſcitur uno, &
unius mobilis eſt: nam ſi aliud, atque
aliud mouebit, totus ipſe motus non continuus, ſed deinceps
erit.
Ex his ergo, quiſpiam eſſe primum quid immobile

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index