Buonamici, Francesco, De motu libri X

List of thumbnails

< >
191
191
192
192
193
193
194
194
195
195
196
196
197
197
198
198
199
199
200
200
< >
page |< < of 1055 > >|
1ma eſt in primis principium ſubſtantiæ, deinde conſequuntur eam quantum, quale & reliqua.

Ita
quoque contraria primò inſunt in ſubſtantia, deinde in quanto, & quali.
Nouimus item con­
traria
in ſubſtantiis ab Alexandro a diſtingui ſic, vt quædam formalia dicerentur, quia ſint diffe­

rentiæ
formæ ſolius, inter quæ non interuenit mutatio, cuiuſmodi ſunt rationis compos & expers.
alia verò actuoſa, atque horum quidem veriſimile eſt inſtrumenta eſſe qualitates, & cętera con­
traria
quibus actio vt inſtrumentis attribui ſolet.
Quapropter argumentum illud primum, me
maximè
mouit.
Quoniam verò oppoſitio exiſtimatur accipi communiter pro omni oppoſitio­
ne
quam in quattuor membra ſecari nouit vnuſquiſque, ac proprie pro ea quæ eſt inter oppoſita,
quæ
ſignificantur affirmatione, in principiis autem repugnantiam fertur ineſſe communiter, cùm
re
vera principia ſint oppoſita priuatiuè.
& ita Simplicius 1. de cęlo pronunciauit: quanquam
& ipſe non rarò oppoſitionem illam poſitiuam eſſe voluerit.
Ab hac interpretatione me abdu­
cit
quidam locus apud Ariſtotelem quo inueſtigans principia motus inquit, ea eſſe contraria,
b quoniam in vnoquoque contrario duo inſunt, poteſtas quidem ad alterum, & actus proprius;

quapropter
inter ſe afficiunt, dum vnum propter actum conuertit alterum in ſui naturam, & pro­
pter
poteſtatem tranſit in naturam alterius.
Si ergo oppoſitio hæc eſt coniuncta cum actu, igi­
tur
affirmatione ſignificatur, & eſt poſitiua.
quòd ſi pendet ab oppoſitione ſubſtantiæ, vtique &
eam
in ſubſtantia poſitiuam eſſe probabile eſt, ne dixerim neceſſarium: aliter, à cauſſa priuante

proficiſceretur
per ſe effectus poſitiuus.
per ſe enim à ſubſtantia proficiſcitur, quodcunque ab ipſa
accidenti
communicatur, vt patet intuenti ordinem quem habet accidens ad ſubſtantiam.
Sed
quoniam
in philoſophia Peripatetica, qua quid Ariſtoteles ſenſerit, exquiritur: magnum pon­
dus
eſt Ariſtotelicorum decretorum; vide obſecro, quę ipſe litteris conſignauerit, & memorię tra­
diderit
, c vbi non tantùm concludit in ſubſtantiis eſſe huiuſmodi oppoſitionem, ſed planè oſten­

dit
oppoſitionis ſpeciem eſſe poſitiuam, vbi inquit de differentiis agens quibus animal in ſuas ſpe­
cies
diſtribuitur, futurum eſſe, vt per ſe hoc quidem tale quid animal ſit, hoc verò tale quid, vt
hoc
quidem, equus, hoc verò homo, hanc verò oppoſitionem mox teſtatur eſſe contrariorum,
fatuum
verò dicere id per quod equus eſt, aut homo, ſolam eſſe priuationem.
Ergo oppoſitio
poſitiua
adſcribenda ſubſtantiæ differentiis.
Quo magis inducor, vt ita credam, quòd & viri ſa­
pientiſsimi
noſtræ ætatis, cùm partem problematis oppoſitam defendant, nihilominus illud ſal­
tem
dare coguntur in formis eſſe priuationem non ſimpliciter, ſed cum quodam actu coniunctam,
aut
contrariorum repugnantiam metaphyſicam.
At nos eam contrariorum repugnantiam con­
ſtituimus
quæ cum exuperatione & imminutione coniuncta eſt, vt reliqua omnia contraria.

Quin
etiam, ſi per differentias formæ rerum monſtrantur, differentiæ verò priuatiuè non oppo­
nuntur
: etenim ſunt natura ſimul, oppoſita verò priuatiuè nequaquam.
non igitur formæ pri­
uatiuè
opponentur, vt videatur prorſus is qui aliter opinatur, à germana præceptoris noſtri
ſententia
diſcedere.
Verùm ſpecta obſecro argumentum quod ſtruxit Ariſtoteles 1. de cœlo
d vbi ex oppoſitione contrariorum cęlo negauit contrarium. Contrariorum, inquit, motus con­

trarij
ſunt.
Ergo quorum motui nihil opponitur, neque illa erunt contraria. Nunc (niſi me
animus
fallit) qui neget non eſſe idem iudicium de motu & ſubſtantia faciendum, pręterquàm
quòd
euertet progreſſum Ariſtotelis in eodem libro approbatum.
de motibus & corporibus, is
etiam
hiſce anguſtiis concludetur, ne fortè pondus ablaturus ſit eiuſmodi rationi, dabit enim oc­
caſionem
aduerſario negandi coniunctum eius argumenti.
cur enim ſequitur, ſi contrariæ ſub­
ſtantiæ
, motus quoque contrarij ſunt, aut motui nihil eſt contrarium.
ergo neque ſubſtantiæ, niſi
quia
contrariorum ratio tota radices agit in ſubſtantia, vt etiam 1. phyſ.
e oſtenſum eſt? Sic

ergo
ex oppoſitione motuum oppoſitio ſubſtantiæ concluditur, quę tamen à priori pendet à ſub­
ſtantia
: nam functiones & motus conditionem ſubſtantiæ conſequuntur.
Atque ita perpetuus

eſt
iſtæ ſubſtantiæ nexus & accidentium, ſeu functionum, ac ſubſtantiæ quidem vt principij, fun­
ctionis
verò vt ſigni, vt etiam de animi eſſentia ferri iudicium voluërit Ariſtoteles ab operationi­
bus
propriis.
Accedit eodem Alexandri confirmatio cuius ego negligentiam magis admiror,
quàm
cęterorum obſcuram diligentiam, vbi differentias ſpecificas habere docet ἐναντίωσῖν, &
ἀντίθεσιν
κατὰ τὸν λόγον
f .i. aduerſitatem repugnantiam ſecundum rationem. Poſtremò vtor

illatione
queę ducitur ex partibus oppoſitorum.
Non opponuntur priuatiuè, non vt ad aliquid,
non
vt contradicentia, igitur vt contraria.
Cęterùm ſi contraria, maximè diſtant, quæ'nam igi­
tur
hæc maxima diſtantia contrariorum, præſertim quòd in ſubſtantia fit mutatio ſecundum
contradictionem
?
An vt partium quę ſic habent inter ſe, vt vtraque ſit in actu ſimpliciter, &
alterius
abſolutam priuationem contineat, vnde habent poteſtatem remotiſsimam, nec alterius
actum quicquam participant.
Hæc autem controuerſia Latinis philoſophis qui pleraque exactio­
re
ſtatera ponderare ſolent, viſa eſt ita difficilis, vt lis adhuc ferè ſub iudice ſit, vt ille ait.
Nam
quidam
communem Latinorum opinionem mordicus retinentes, ne ponant in ſubſtantia contraria,
& ſubinde motum, vel plus & minus, ad ea quæ nos obiicimus, ita reſpondent, ac primùm ad id

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index