Monantheuil, Henri de, Aristotelis Mechanica, 1599

List of thumbnails

< >
191
191
192
192
193
193
194
194
195
195
196
196
197
197
198
198
199
199
200
200
< >
page |< < of 252 > >|
1
Pondus adiectum ponderi non facilius mouet.
Dentiducus eſt pondus, & denti vt ponderi mouendo adij­
citur.
Non igitur facilius mouet.
Vtrum quia dens.] Hîc continetur demonſtratio problema­
tis.
Vbi notandum dentem eximendum, vt melius eximatur, duo an­
te exemptionem poſtulare, prius, vt firmè apprehendatur: alterum
vt validè dimoueatur.
In quo conſiſtit præcipuè pars exemptionis,
quandoquidem dens in gingiuæ ſuæ gynglimo eſt, vt clauus ligno
infixus.
Horum autem prius primum quidem dentiduco attribuit,
vt minoris tamen momenti etiam relinquit digitis manus, vt quo­
rum caro mollis vndiquaque dentem melius apprehendat, atque huic
congruat: ſed alterum quod vim poſtulat maiorem ſoli dentiduco
committit.
quia ipſe ſit vectis duplicatus. Ratio igitur ſic concludetur.
Pondus facilius vecte: quam manu ſola mouetur.
Dentiducus eſt duo vectes ſibi inuicem oppoſiti. Habent
enim in commiſſura hypomochlium, & dens eſt pondus
mouendum.
Ergo dens dentiduco facilius: quam manu ſola mouebitur.
Sit enim dentiduci.] Lineari demonſtratione oſtenditur præ­
cedentis ſyllogiſmi aſſumptio.
Quando verò emotus.] Factis ijs, quæ ante exemptionem
poſtulabat fieri dens eximendus, vltimum quod eſt exemptio melius
fieri à digitis: quam à dentiduco aſſerit Ariſtoteles, nulla tamen ra­
tione adhibita, licet in clauis ferreis è ligno eximendis, totum per for­
cipem melius abſoluatur negotium.
Sed res dißimilis videbitur dili­
gentius attendenti.
Nam in clauo eximendo iam emoto forceps ex
eminentiori ſui parte vt x vel l parietem, aut lignum attingit, &
punctum contactus fit fulcimentum, & huic totus vt vectis vnus
effectus innititur, vnde etiam clauus flectitur, & contorquetur in
euulſione.
quia motus non fit ſecundum rectam: at in dente eximen­
do, non datur locus tali coaptationi propter gingiuæ ſubiectæ molli­
ciem, & eiuſdem læſionis periculum, & vt daretur dens potius ſic
frangeretur: quam contorqueretur, ſicque è parte tantum eximeretur
magno dolor is augmento, & reliquæ partis incommodo.
Itaque rectà
ſurſum educi poſtulat, quod melius fit manu ob apprehenſionis vndi­

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index