Fabri, Honoré, Dialogi physici in quibus de motu terrae disputatur, 1665

List of thumbnails

< >
191
191
192
192
193
193
194
194
195
195
196
196
197
197
198
198
199
199
200
200
< >
page |< < of 248 > >|
1vacuum eſt; vnde quæſo hic effectus? quæ cauſa hanc veſicam ita diſten­
dit?
non intrinſeca, cùm tota aëre evacuata fuerit; extrinſeca nulla eſt, ſi
ſpatium CD vacuum eſt.
Auguſtin. Quid ad hæc ille recentior, quem jam ſupra laudaſti?
Antim. Idem prorſus, quod nonnulli Pariſienſes cum Pecquero; ſcili­
cet partes aëris inter rugas ſeu plicas veſicæ remanere, quæ cùm liberio­
res ſint, à prima compreſſione in priſtinam extenſionem ſeu dimentionem
reſtituunt ſeſe; quod certè priùs non faciebant, nimirum ab extrinſeco aëre
æquè compreſſo impeditæ.
Chryſocom. Hæc ſanè ratio ſubtilis mihi videtur; ſed vt ex tuo nutu
conjicio, non multùm tibi arridet.
Antim. Genium meum noſti; diſſimulare non poſſum, id quod ſentio;
& quando quidem liberè in hoc congreſſu, quod intus ſentimus, exponi­
mus, fateor, rationem illam mihi non probari.
Primò, enim quis ſibi per­
ſuadeat, ambientem nos aëra adeò compreſſum eſſe, vt ad mille ſimam ſuæ
extenſionis partem redactus ſit?
nempe paucæ illæ rugæ interioris veſicæ
poſt accuratam expreſſionem, vix milleſimam partem ſpatij occupant, il­
lius, quod tenſa & tumida veſica continet; tanta vis aëris preſſi noſtris cor­
poribus valdè noceret, & vix liceret ducere anhelitum.
Secundò, Si tan­
tulum inclinetur fiſtula BD, aſſurgit Mercurius ſupra C, ſenſimque veſica
detumeſcit; antequam aſſurgens Mercurius eam attingat; quid ergo de­
nuo aëra in ea contentum comprimit?
Tertiò, Si aqua ſpatium CD oc­
cupet, provt facilè poſt aſcenſum Mercurij illud occupare poteſt, de quo
infra, veſica detumeſcit; ſed vnde hoc?
aquam enim compreſſam non eſ­
ſe apud omnes conſtat; ab illa igitur aër veſica incluſus non comprimi­
tur; dicet haud dubiè laudatus Autor aëra intra plicas exteriores veſicæ
priùs contentum, vbi Mercurius deſcendit in CI, ſeſe in priſtinam exten­
ſionem reſtituere, comprimi verò denuò ab aſſurgente Mercurio, vel ab
aqua inducta; igitur ſegmentum CD non eſt vacuum, quod hîc dumtaxat
probare intendo; deinde, quis credat prædictum aëra eſſe in ſpatio centies
millecuplo illius, quod ante obtinebat intra inſenſibiles plicas?
Auguſtin. Fieri non poteſt, quin præfatus Autor de veſicis recipiente
incluſis aliqua habeat.
Antim. Habet haud dubiè; incluſa, inquit, intra recipiens veſica, edu­
ctoque deinde aëre, veſica priùs ligata intumeſcit; cujus tumoris cau­
ſam vult eſſe reſiduum aëris intra veſicam contenti, qui cùm liberè dila­
tari poſſit, educto ſcilicet externo aëre contranitente, maximè dilatatur ac
ſeſe explicat; hinc, vt vides, præviam dicti aëris compreſſionem accer­
ſit; eam ſcilicet, ac tantam, quæ omnem fidem ſuperet; ego certè di­
cere malim, illud tantulum aëris intra veſicæ rugas relicti, ab extrinſeco
ambiente, Anthliæ vi educto dilatari, vnde ſi veſica perforata ſit, vel minùs
arctè ligata; cùm aër internus externo contiguus ſit, citra tumorem veſicæ
adducitur, nec non tenditur; hinc ſi aër in recipiens inverſo Epiſtomij
verticillo immittatur, cùm ceſſet dilatatio, veſica detumeſcit; aliud ad­
dit, ſcilicet veſicam ita extenſam & compreſſam, vt nulla plica inter-

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index