Viviani, Vincenzo, De maximis et minimis, geometrica divinatio : in qvintvm Conicorvm Apollonii Pergaei

List of thumbnails

< >
121
121 (97)
122
122 (98)
123
123 (99)
124
124 (100)
125
125 (101)
126
126 (102)
127
127 (103)
128
128 (104)
129
129 (105)
130
130 (106)
< >
page |< < (13) of 347 > >|
19513 bita tamen ratione proportionis inter minorem axim, & maiorem, quæ
proportio, quò minor fuerit, eò magis E, terminus ſemi - recti lateris,
remouebitur à centro H, vt vel modicè introſpicienti ſatit conſtat.
THEOR. VI. PROP. X.
Si quamcunque coni - fectionem recta linea contingat, cui à
tactu extra ſectionem perpendicularis erigatur, in qua ſumptum
ſit quodlibet punctum.
Linea intercepta inter aſſumptum pun-
ctum, &
contactum, erit MINIMA ducibilium ab eodem pun-
cto, ad conuexam coni-ſectionis peripheriam.
ESto coni-ſectio A B C, quam contingat recta D E in B, à quo ipſi
erecta ſit perpendicularis B F ad partes conuexæ peripheriæ ABC,
ſitque in ea aſſumptum quodlibet punctum F.
Dico rectam F B eſſe _MI-_
_NIMAM_ rectarum ducibilium ab F ad conuexam peripheriam A B C.
Hoc enim per ſe ſatis patet: nam cum
155[Figure 155] F B ſit perpendicularis rectæ D E, erit
quoque _MINIMA_ ducibilium ad 11ex ele-
mentis.
D E, quare F B eò magis erit _MINIMA_
ducibilium ad conuexam A B C, quę ca-
dit infra D E.
Quod erat, & c.
Quod autem de coni - ſectione hoc
loco oſtenditur, de quacunque etiam
curua linea verificari ex ipſa figura ſatis
patet, dummodo curua A B C ſit tota ad
alteram partem contingentis D E, per-
pendicularis verò B F ad aliam.
THEOR. VII. PROP. XI.
Si quamcunq, coni-ſectionem recta linea, pręter ad axis ver-
ticem contingat, cui à tactu intra ſectionem erigatur perpendi-
cularis, in qua ſumptum ſit punctum quodlibet, non tamen, quò
ad Ellipſim, vltra maiorem axim;
linea intercepta inter aſſum-
ptum punctum, &
contactum erit MINIMA ducibilium ex eo-
dem puncto, ad coni- ſectionis peripheriam.
Si verò in Ellipſi aſſumptum punctum in perpendiculari fue-
rit, vel in ipſo minori axe, vel vltra:
linea inter punctum, &
contactum intercepta erit MAXIMA ducibilium ex ipſomet pun-
cto ad Ellipſis peripheriam.
ESto A B C Parabole, vel Hyperbole, vt in prima figura, vel Ellipſis,
vt in ſecunda, circa maiorem axim B D, quas in puncto A

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index