Cardano, Girolamo, De subtilitate, 1663

Page concordance

< >
< >
page |< < of 403 > >|
1geſtandis maximè idoneus. Ex equo quoque
& aſina, aut equa, & aſino, muli generan­
tur, qui plus ferendo poſſunt, quàm ponde­
rent.
Iidem greſſu firmiſſimo procedunt.
Equis etiam manſuetudo maxima atque do­
cilitas, quibus in duobus à nullo ſuperantur
animali.
Duriſſimam quoque præter id vn­
gulam habent, ac omnis iniuriæ expertem,
excipientémque ſoleas, clauóſque ferreos, in
híſque camelum longè antecellit.
Idem cur­
ſu atque perenni reliqua ſuperat animalia:
& licet equus vnus ab vno camelo vincatur
dierum ſpatio, plures tamen equi diſpoſiti in
ſtationibus totidem camelos ſuperant.
Nam
camelus vbi fatigatus eſt, parum remittit, ac
integer & validus equum æquare curren­
tem, vel etiam velitantem non poteſt.
Pluri­
bus igitur numeris equus nobilitate alia
vincit animalia.
Idem ad pugnam ardens, &
gloriæ cupidus, & tubæ ſonitu accenditur,
& fræna intelligit, vt non homo magis ho­
minis vocem.
Vigilat hic fermè ſemper,
nec recumbit, niſi laſſus, aut piger: & vili
ſumptu alitur, fœno palea, herba, furfure,
auena.
Videtúrque hic ſolus ad omnia hu­
mana commoda natus: onera fert, vehit,

currit, ſaltat, pugnat.
Probatur in vigintiſe­
ptem conditionibus: è nouem animalibus
ſumptis, tribus ſcilicet ex vnoquoque.
Mu­
lieris ætas iuuenilis, quæ in equis à quarto
anno ad octauum extenditur, aut decimum:
manſuetudo & morum comitas, vt non mor­
deat, non calcitret, non ſe aquis mergat, non
ſit obſtinatus, & inobediens, ſinat ſe ab om­
nibus tractari ac duci: pulchritudo, quæ vt
in mulieribus in facie & pectoris latitudine,
& membrorum concinnitate conſtat.
Aqui­
læ, vt oculo maximè vigeat, paruum habeat
caput, & illud erectum teneat: Anſerini
pulli, aut roſamachæ, vt ſit vorax, celeriter
comedens, & nihil aſpernetur.
Ilia tumida
non contracta habeat, & pedibus diſtanti­
bus incedat.
Leonis, vt ſit animoſus & for­
tis, vt ſit parte anteriore elatus non ſinuatus
in medio, nec altior parte poſtrema, vt ſit
totus oſſeus, ac robuſtus: hæc enim leonis
ſunt propria.
Cerui, vt ſit curſor, ſaltator, &
leuis.
Aſini, vt vngulas habeat duras, corium
durum, & dorſum robuſtum.
Fugies enim
equum qui cùm aſcendis, flectitur, & pon­
deri cedit.
Vulpis, vt caudam habeat pul­
chram: non ſolùm enim ad decorem facit,
ſed roboris ſignum eſt, quòd ex vertebris
dorſi oriatur, & vt facilè in quamlibet par­
tem vertatur: nullum enim animal in hoc
agilitatis genere vulpi æquari poteſt, &
quòd pellis pulchritudine præſtet.
Bouis, vt
pedem habeat magnum, ac crura moderatè
craſſa: neque enim exilia, bona eſſe poſſunt:
vt breuium iuncturarum & firmarum, vt
ſecurus incedat: bos enim nunquam ceſpi­
tat: Equi propria ſunt velociter, ac ſuauiter
incedere, alacrem eſſe, & vt fræno, ac calca­
ribus parere ſciat: Commune autem omni­
bus atque per ſe manifeſtum eſt, vt ſanus:
ſanitatis etiam pars eſt atque optimum ſi­
gnum, quòd in laboribus vix ſudet.
Alacritas
dignoſcitur quòd hinniat, nec quieſcere
ſciat, & ſi cogatur, fræna mandat, & pedem
concutiat.
Vnde Poëta tuus dicit:
Stat ſonipes & fræna ferox ſpumantia mandit.
Equi boni
conditiones.
Memorantur duo fuiſſe egregij equi in

hiſtoriis, alter Alexandri Magni, cui nomen
Bucephalus, ſeu quòd magno eſſet capite, ſeu
eleganti, βοῡ enim vox apud Græcos vtrun­
que ſignificat: cui mortuo in India cum Poro
rege pugnanti, ciuitatem Bucephalam equi
nomine condidit: tantum rex maximus, vel
illius meritis tribuit, vel quantum in equo
Principi repoſitum ſit, intelligere ſe oſten­
dit.
Alter vnguibus humanis, qui C. Iulij Cæ­

ſaris cum eſſet, orbis imperium illi porten­
dit.
Neque tamen vngulas cum digitis ha­
buiſſe credendum eſt, nam ſeſſorem ferre ne­
quiuiſſet: ſed vt de elephante dictum eſt,
diſcrimina in vngula abſque diuiſione ſub
digitorum imagine fuerunt.
Bucephalus ne­
minem admittebat tergo, præter vnum Ale­
xandrum, non tam ferocitate quàm ambi­
tione, quæ illi equo inerat: vnde ambitioſiſ­
ſimo Regi chariſſimus fuit.
Bucephalus
Alexandri
Magni
equus.
Equus C.
Cæſaris Di­
ctatoris.
Cùm igitur equus offertur primum illius
caput, quod paruum eſſe debet, inſpicito, at­
que decorum, erectum, oculis viuacibus at­
que vitio omni carentibus, auribus paruis,
rectíſque, collo breui, amplo, coma decora,
pectore lato, parte anteriore ſublimore pa­
rum, tergo rectè rigente, in quo nulla ſint
cicatricum veſtigia, latiore ſpina, iliis ro­
tundis, lumbis plenis, cauda pulchra, cruri­
bus rectis, miniméque dum incedit, aut intus
ſe collidentibus, aut extrà deflexis, iuncturis
firmis breuibúſque, pede lato & vngula craſ­
ſiore.
Inde inſpice dentes, vt ætatem agnoſ­
cas, & guttur comprime: nam ſi anhelitu
ſit haud integro, moleſtè feret.
Trahe poſt­
modum caudam, ſi cedit, eſt imbecillis: inde
iuncturas ſingulas, maximè iuxta pedes,
comprime, & paululum inuerte: ſi dolet
quieſcere non vult, & morbum patitur anti­
quum.
Colorem etiam conſidera, optimus
enim eſt qui ſplendet: quoniam generoſio­
rem & bene curatum equum ſignificat.
Inter
cæteros præſtat muſtelinus obſcurus, quem
materna lingua baium vocant.
Pòſt aſcende,
& videbis ſi ſeſſorem refugiat, ſi ſinuetur
dorſum: hæc enim male valde.
Inde circum­
uerte ad vtranque partem, intelligéſque an
verſatilis.
Fac vt eat, agnoſces ſuauitatem
greſſus, & celeritatem, genúſque eundi.
Expe­
riare cursum: cùm retinetur quàm pareat fræ­
no & habenis: currendo, quantum calcaribus:
ſimul etiam intelliges quàm ſit leuis, quàm
velox: quàm tutus, quámque ſpiritu graui, aut
facili.
Deinde ad aquas deducito, agnoſces
an ſe vltrò in aquam iactet.
Permitte bibere,
ſi totas nares præteros mergit, maximè poſt
curſum, ſanus eſt pectore atque ſpiritu.
Illum
etiam iuxta rotas quæ circumuertuntur de­
ducito: ſi ægrè accedit, pauidus eſt: ſi accede­
re non vult, omninò obſtinatus.
Hunc mater­
na lingua reſtium vocant.
Inde offer cibum, ſi
alacriter edit, bonum: ſi ſegniter, vel iners eſt
vel guloſus.
Interim oblata auena ſi calcitro­
ſus eſt, aut mordax, tunc maximè dignoſci­
tur.
Abſumpta auena ſi recumbit ſegnis eſt,
nec ad labores promptus: generoſus enim
equus, niſi magno ex labore non decum­
bit.
Dum verò inſtructus eſt fræno, habenis,

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index