Lucretius, De rerum natura: Libri Sex, 1566

Page concordance

< >
< >
page |< < of 241 > >|
1Tum penetrabat eos, posse haec liquefacta calore
Quamlibet in formam, & faciem decurrere rerum;
Et prorsum quamvis in acuta, ac tenvia posse
Mucronum duci fastigia procudendo,
Ut sibi tela parent, silvasque excidere possint;
Materiemque dolere, laeuare, & radere tigna
Et terebrare etiam, ac pertundere, perque forare.

Nec minus argento facere haec, auroque parabant,
Quam validi primum violentis viribus aeris,
Nequiquam; quoniam cedebat victa potestas,
Nec poterat pariter durum sufferre laborem.

Nam fuit in pretio magis aes, aurumque iacebat
Propter inutilitatem hebeti mucrone retusum.

Nunc iacet aes, aurum in summum successit honorem.

Sic volvenda aetas commutat tempora rerum.

Quod fuit in pretio, fit nullo denique honore;
Porro aliud succedit, & e contemptibus exit;
Inque dies magis appetitur; floretque repertum
Laudibus; & miro est mortalis inter honore.

Nunc tibi quo pacto ferri natura reperta
Sit, facile est ipsi per te cognoscere, Memmi.

Arma antiqua manus, ungues dentesque fuerunt
Et lapides, & item silvarum fragmina rami;
Et flammae, atque ignes, postquam sunt cognita primum.

Posterius ferri vis est, aerisque reperta.

Et prior aeris erat, quam ferri cognitus usus:
Quo facilis magis est natura, & copia maior.

Aere solum terrae tractabant, aereque belli
Miscebant fluctus, & vulnera vasta serebant;
Et pecus, atque agros adimebant; nam facile ollis
Omnia cedebant armatis nuda, & inerma.

Inde minutatim processit ferreus ensis,

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index