Gassendi, Pierre, De proportione qua gravia decidentia accelerantur, 1646

Page concordance

< >
< >
page |< < of 360 > >|
1vbi percuſſio facta per vnum corporum illorum nota
fuerit, notam quoque eam fore, quæ fict per alterum:
adeò vt ſi, exempli gratiâ, prius corpus in vnam bi­
lancis lancem decidens eam percuſſionem faciat, qua
altera cum pondere centum librarum attollatur, deci­
dens poſterius eam facturum ſit, qua attollatur cum
pondere librarum mille.
Iam, cùm tua verba fuerint,
Tantam præcisè corporis eſſe velocitatem, quantus impetus,
quantàque ipſa percußio fuerit: impetum enim omnem, &
percußionem ex velocitate eſſe, imò impetum ipſum velocita­
tem eſſe nullóque hæc ab inuicem diſcrimine dirimi: vt me­
ritò proinde quaratione accreſcit velocitas, eadem impetus, &
percußio augeantur: eapropter licet dicere velocitates
corporum illorum in fine motus ita ſe habere, vt ſi à
priore acquiſiti ſint decem gradus velocitatis, quibus
pondus decem librarum adauctum ſit vſque ad cen­
tum, acquiſiti etiam fuerint decem gradus à poſteriore,
quibus pondus centum librarum adauctum fuerit vſ­
que ad mille.
Et certè iſta graduum velocitatis æquali­
tas in proportione partium grauitatis adie ctitiæ funda­
ta, dici poteſt cauſſa cur duo corpora pondere, ſiue
grauitate ſimplici ſummè inæqualia (vt ſi alterum pen­
dat libras mille, alterum non ampliùs, quàm vnciam)
æquali cadant tempore; vnde & viciſſim arguantur
eſſe æqui-velocia.
Accedamus propiùs ad hypotheſin. Oſtendere
volui velocitatis gradus menſurandos non eſſe, vt tu
aſſerebas, penes globorum diametros, quæ menſura­
rent ſingulos caſus. Sunto enim, inquam, globi, verbi
caußâ, duo ex eadem materia, quorum vnus ſit diametro

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index