Aristoteles, Physicorvm Aristotelis, sev, de natvrali auscultatione, libri octo

Table of figures

< >
< >
page |< < (189) of 760 > >|
195189LIBER VIII. det. Et rurſus ſi ad eorum principia, quæ mouent, reſpe-
xerit
.
Eſſe igitur quædam eorum, quæ ſunt, quæ aliquando
mouentur
aliquando quieſcunt, luce clarius extat.
Atque
per
hoc ipſum iam patuit, nec uniuerſamoueri, nec uniuer-
ſa
quieſcere, nec alia ſemper quieſcere, alia ſemper moue-
ri
:
ca nanque quæ potentiam habent, ut interdum mouean-
tur
, interdum quieſcant, uer as haſce ſententias eſſe demon-
ſtrant
.
Cùm autem talia cunctis ſint manifesta, ostendere
uolumus
&
utrunq; duorum naturam, eſſe inquam & quæ
ſemper
ſunt immobilia, &
quæ ſemper mouentur. Atque
ad
id ipſum proficiſcentes poſito hoc, omne quod mouetur
ab
aliquo moueri, idq́;
aut immobile eſſe, aut moueri, uel
à
ſeipſo, uel ab alio ſemper:
ad hoc ſumendum tandem pro-
ceßimus
, eorum inquam quæ mouentur principium eſſe
ſubeuntium
quidem motum, id quod ipſum ſeipſum mo-
uet
, omnium autem id, quod immobile eſt.
Cernimus au-
tem
, atque admodum clarè res eſſe tales, quæ quidem ſe-
ipſas
mouent, quale eſt animantium, ac animalium genus.
Hæc igitur & opinionem nobis præbebant, ne fortaſſe con
tingat
motum omnino non eſſe, deinde oriri, quia in ſeipſis
id
accidere cernimus:
nam prius immobilia ſunt, ut uide-
tur
, deinde mouentur.
Hoc autem nos ſumamus oportet,
uno
inquam hæc ſeipſa motu ciere, atque illo non propriè:

quippe
cùm non in ipſis eius ſit cauſa, ſed inſunt anim ali-
bus
naturales alij motus, quibus ipſa per ſeipſa mouen-
tur
:
ut accretio, decretio, reſpiratio: quibus ut patet, ani-
malium
unumquodque mouetur, cùm quieſcit:
& non mo-
uetur
eo motu, quo ipſum ſeipſum ciet.
Atq; horum cau-
ſa
eſt, continens ipſum, &
eorum multa, quæ corpus in-
grediuntur
, ut nonnullorum ipſorum alimentum:
cùm

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index