Fabri, Honoré, Dialogi physici in quibus de motu terrae disputatur, 1665
page |< < of 248 > >|
1na reſtet; ac proinde nullus aër, quamvis deinde circa collum conſtricta
ſit, educto licet aëre ex recipiente, non tamen propterea tumeſcere, quia
ſcilicet deeſt materia intus dilatanda, in quo nulla eſt difficultas, nulla ſal­
tem mihi eſſe videtur.
Chryſocom. Quid ſi mediocris ſaltem aëris quantitas intra veſicam ob­
ſtricto valide collo, relinquatur, vt facilè fieri poteſt?
Antim. Hoc ſanè præfatus Autor minimè omiſit, ſed inde validum
pro ſua hypotheſi confirmanda, duxit argumentum; nempe; poſt exhau­
ſtum ex recipiente aëra, veſica diſcinditur, vnde ſtatim concludit, majo­
ris quantitatis aëtis interni, ſubducto externo contranitente, majorem ac
liberum niſum exeri; vnde non mirum, ſi veſica rumpatur; vt etiam ma­
gno cum fragore diſrumpitur, ſi jam inflata arctè ſtricto collo, luculento
igni proximè admoveatur.
Auguſtin. Hoc experimentum rem ipſam conficere videtur; atque ita
ex eo præfati Autoris ſententia omnino demonſtrari.
Antim. Expecta quæſo, Auguſtine, ſtrenui pugilis non eſt, tam
citò deditionem facere; immò ſi rem attentè perpendas, noſtræ hypo­
theſi æquè favet; nempe major aëris quantitas magis dilatari poteſt, quàm
minor, vt patet; quid mirum ergo, ſi cum externa vi, aër intra veſicam
contentus in majus ſpatium explicari queat, debiliora veſicæ latera, quæ
tantam dilatationem non ferunt, cedere cogantur; in parte ſcilicet debi­
liore?
illa autem analogia veſicæ igni admotæ ad rem noſtram facit; nam
vt aër incluſus præ calore plus æquo rareſcens, veſicam diſrumpit; ita &
aër plus æquo externa vi acris adducti dilatatus eundem effectum præ­
ſtat.
Auguſtin. Iam mihi res clariſſima videtur; in ferenda ſententia nimis
præceps fui; ſuſtinendum fuerat, vt rectè monuiſti; ſed jam ad alias ratio­
nes progredi poteris, cum hæc difficultas exhauſta ſit.
Antim. Decimò, Si poſtquam deſcendit Mercurius in fiſtula extante
ſegmento BC, digitum ori B preſsè admoveas, ne quid aëris ſubeat, &
fiſtulam invertas, ſenties digiti pulpam fortiter attrahi atque intumeſcere,
codem prorſus modo, quo intumeſcit caro, admota cucurbitula; immò
cum aliqua difficultate avellitur: deinde digitus, perinde atque ſi cucurbi­
tula avelleretur; ſi autem ante quam digitus admoveatur, punctim acu, vel
cultello pulpa illa configatur, vbi deinde admovetur ori B, & invertitur fi­
ſtula, copioſus ſanguis exugitur, eodem prorſus modo, quo fieri ſolet in
cucurbitulis.
Auguſtin. Sed quid inde contra vacuum? nec enim video quò ſpe­
ctes.
Antim. Iamjam videbis; ſi enim vacuum eſſet in ſegmento CD, vel
inverſa fiſtula in ſegmento CD, quid quæſo digiti pulpam in tumorem at­
tolleret?
quid ſanguinem exugeret? aëris externi pondus, inquies; ſed
nullum prorſus pondus ſentitur, nulla preſſio in externa digiti parte; im­
mò aër ſubire nequit, vt pater; deinde cùm Mercurius in deſcenſu, pro­
pter motum acceleratum primùm deſcendat infra C, licèt deinde poſt va-

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index