Aristoteles, Physicorvm Aristotelis, sev, de natvrali auscultatione, libri octo

Table of contents

< >
[191.] CAP. VI.
[192.] CAP. VII.
[193.] CAP. VIII.
[194.] CAP. IX.
[195.] CAP. X.
[196.] CAP. XI.
[197.] CAP XII
[198.] FINIS LIB. IIII. METEO. ROLOGICORVM.
[199.] ARISTO TELIS DE ANIMA LIBRI TRES. * Ioanne A rgyropylo ByZantio interprete.
[200.] LVGDVNI, _Apud T heobaldum Paganum._ M. D. XLVII.
[201.] ARISTOTE LIS STAGIRITAE DE ANIMA LI-_BER PRIMV S._
[202.] CAPVT I.
[203.] CAP. II.
[204.] CAPVT III.
[205.] CAP III.
[206.] CAP. V.
[207.] ARISTOTELIS DE ANIMA L Ia BER 11.
[208.] CAP. I.
[209.] CAP. II.
[210.] CAP. III.
[211.] CAP. IIII.
[212.] CAP. V.
[213.] CAP. VI.
[214.] CAP. VII.
[215.] CAP. VIII.
[216.] CAP. IX.
[217.] De Guſtu, & Sapore. CAP. X
[218.] De tactu. CAP. XI.
[219.] CAP. XII.
[220.] DE ANIMA L I-BER III.
< >
page |< < (189) of 760 > >|
195189LIBER VIII. det. Et rurſus ſi ad eorum principia, quæ mouent, reſpe-
xerit.
Eſſe igitur quædam eorum, quæ ſunt, quæ aliquando
mouentur aliquando quieſcunt, luce clarius extat.
Atque
per hoc ipſum iam patuit, nec uniuerſamoueri, nec uniuer-
ſa quieſcere, nec alia ſemper quieſcere, alia ſemper moue-
ri:
ca nanque quæ potentiam habent, ut interdum mouean-
tur, interdum quieſcant, uer as haſce ſententias eſſe demon-
ſtrant.
Cùm autem talia cunctis ſint manifesta, ostendere
uolumus &
utrunq; duorum naturam, eſſe inquam & quæ
ſemper ſunt immobilia, &
quæ ſemper mouentur. Atque
ad id ipſum proficiſcentes poſito hoc, omne quod mouetur
ab aliquo moueri, idq́;
aut immobile eſſe, aut moueri, uel
à ſeipſo, uel ab alio ſemper:
ad hoc ſumendum tandem pro-
ceßimus, eorum inquam quæ mouentur principium eſſe
ſubeuntium quidem motum, id quod ipſum ſeipſum mo-
uet, omnium autem id, quod immobile eſt.
Cernimus au-
tem, atque admodum clarè res eſſe tales, quæ quidem ſe-
ipſas mouent, quale eſt animantium, ac animalium genus.
Hæc igitur & opinionem nobis præbebant, ne fortaſſe con
tingat motum omnino non eſſe, deinde oriri, quia in ſeipſis
id accidere cernimus:
nam prius immobilia ſunt, ut uide-
tur, deinde mouentur.
Hoc autem nos ſumamus oportet,
uno inquam hæc ſeipſa motu ciere, atque illo non propriè:

quippe cùm non in ipſis eius ſit cauſa, ſed inſunt anim ali-
bus naturales alij motus, quibus ipſa nõ per ſeipſa mouen-
tur:
ut accretio, decretio, reſpiratio: quibus ut patet, ani-
malium unumquodque mouetur, cùm quieſcit:
& non mo-
uetur eo motu, quo ipſum ſeipſum ciet.
Atq; horum cau-
ſa eſt, continens ipſum, &
eorum multa, quæ corpus in-
grediuntur, ut nonnullorum ipſorum alimentum:
cùm

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index