Fabri, Honoré, Tractatus physicus de motu locali, 1646

Page concordance

< >
< >
page |< < of 491 > >|
1eo modo quo diximus, & violento retardato; igitur linea eſt curua; dixi
in medio libero, cùm in plano duro horizontali per lineam rectam pro­
iici poſſit.
Theorema 45.
Hinc funis tenſus, cuius ſcilicet vtraque extremitas immobiliter affixa eſt,
nunquam eſt rectus, ſed inflectitur;
ratio eſt, quia haud dubiè grauitat, igi­
tur incuruatur; vtrùm verò faciat Parabolam hæc linea curua, vt vult
Galileus, examinabimus in libro de lineis motus.
Scholium.
Obſeruabis funem tenſum ſemper incuruari, niſi fortè ex maxima tra­
ctione ſuam flexibilitatem amittat, cuius ope tantùm curuatur, imò ita
tendi poteſt, vt tenſioni cedens frangatur: Equidem poſito quod vel in­
flecti poſſit, vel reduci, neceſſariò inflectetur in medio, vt benè demon­
ſtrat Galileus in dialogis, noſque infrà ad potentiam vectis reducemus,
ne multiplicemus figuras.
Theorema 46.
Hinc ducitur optima ratio, cur proiectum per lineam horizontalem, v.g.pi­
la è tormento exploſa, vel ſagitta arcu emiſſa per plura ſecunda minuta mo­
ueatur in medio aëre antequam terram attingat;
quod pluſquàm mille ex­
perimentis comprobatum eſt;
plura leges apud Merſennum, v. g. ſit tor­
mentum horizonti parallelum extans ſupra horizontem tribus pedibus;

certum eſt ſpatium illud trium pedum confici à globo perpendiculariter
demiſſo tempore 30. tertiorum;
cùm tamen exploſus per lineam hori­
zontalem terram tantùm attingat poſt 4. ſecunda, ideſt 240. tertia;
ita
Merſennus l.2. de motu Prop. vltima, imò l. 5. ſuæ verſionis art.5. con­
tra Galileum oſtendit glandem emiſſam è tormento minori conficere
75. exapedas, tempore vnius ſecundi minuti in linea, quæ parùm decli­
nat ab horizontali;
atqui tempore vnius ſecundi minuti conficit 2.exa­
pedas in perpendiculari deorſum;
igitur deberet glans infrà ſcopum de­
ſcendere notabiliter, id eſt, toto 12. pedum interuallo, cùm tamen vix
tantillùm aberret à ſcopo 1.Idem Merſennus habet in Baliſtica Prop.25.
globum è maiore tormento horizonti parallelo emiſſum in aëre tractu
continuo volaſſe toto tempore 8. ſecundorum, antequam planum hori­
zontale attigiſſet, cùm tamen ſex tantùm exapedis tormentum extaret
ſupra horizontem;
alter globus ex alio tormento exploſus 6. tantum ſe­
cunda in aëre conſumpſit;
imò bombardarum globi aliquando tota 14.
ſecunda poſuerunt;
habet idem Merſennus alia plura, quorum fides ſit
penes authores à quibus accepit;
nam vt dicam quod res eſt vix accu­
ratè minima illa tempora metiri poſſumus;
quidquid ſit, ex illis ſaltem
euinco mobile projectum per horizontalem plùs temporis inſumere in
ſuo fluxu, quam ſi ex eadem altitudine perpendiculariter demittatur; vt
vult Galileus;
cuius ratio alia non eſt ab ea, quàm ſuprà indicauimus,
quòd ſcilicet motus naturalis minùs creſcat in motu mixto quàm in na-

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index