Borro, Girolamo, De motu gravium et levium, 1575

Page concordance

< >
< >
page |< < of 316 > >|
1xerimus, totum animal à toto animali moueri non intelligi­
mus, sed ab anima mouente corpus, & totum, idque ea ratio­
ne intelligi debet, quam ſupra diſputauimus, quod ſi quispiam
harum partium diſtinctionem ignoret, & propterea totum ani­
mal à toto animali moueri credat, hic certè hallucinabitur,
ignoratione partium aſpectum fugientium, in hunc errorem
adductus, vt Ariſtoteles in textu ſcripſit.
His ex Ariſtoteleo contextu constitutis, Aristotelis de­
monstrationem in hanc formam redigimus.
Omne, quod aut ab extrinſeco, aut ab intrinſeco mouente
mouetur, ab altero mouetur.
Omne, quod mouetur aut ab extrinſeco, aut ab intrinſeco
mouente mouetur.
Ergo omne, quod mouetur, ab altero mouetur.
Minor manifeſta ex his, quæ ſupra quarto loco annotaui­
mus.
Maioris pars prior eſt notissima, nam quæ ab extrinſe
co mouentur: omnia à motoribus diſtinctis moueri dictum est
ſupra quinto loco, & pars altera eiuſdem maioris probatur.
Omne, quod ab altero primo quieſcente primo quieſcit, ab
altero primo mouente primo mouetur.
Omne, quod ab intrinſeco primo mouetur, altero primo
quieſcente primo quieſcit.
Ergo omne, quod ab intrinſeco mouetur, ab altero primo mo­
uente primo mouetur.
Maior probatur.
Omne quod à ſe ipſo primo mouetur, altero, quod non est
ipſum, aut pars ipſius quieſcente, non quieſcit primo, vt ani­
mal, quod à ſe ipſo cietur primo, quouis alio, quod non eſt ani­
mal motum, quieſcente, non quieſcit; cum à ſemetipſo tantum,
& non ab alio quopiam moueatur, quod ſi ab alio moueretur,
ad motoris quietem quieſceret: aliud tamen ad alterius mo-

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index