Guevara, Giovanni di, In Aristotelis mechanicas commentarii, 1627

Page concordance

< >
< >
page |< < of 303 > >|
1ſint libræ, eo quod in ea inſint ſparta multa: fortaſſe idem
intellexit per multa, vel multas, ac plura, vel plures; cum no­
men Græcum πολλὸς vtrumque ſignificet, & à Cicerone
ω̄ολλὰ in Timæo Platonis vertatur plures.
Niſi etiam cum
Baldo rectè dixerimus, ſtateram tot libras conſtitui, quot
ſunt tranſlationes appendiculi de loco ad locum; quia toties
variatur proportio, proindeque etiam libra.
Quare gratis ad
exponenda verba Ariſtotelis putat Blancanus ſtateræ ap­
pendiculum apud veteres fuiſſe immobile, ipſamque ſtateram
ex tot ſpartis, ſeu trutinis conſtaſſe, quot erant metienda
pondera: Quamuis alioquin id non fuerit impoſſibile, ſed
laborioſum duntaxat, & inutile.
Diximus, non impoſſibile: Nam quolibet in lance onere
impoſito, eſt adinuenire centrum grauitatis totius ſtateræ
ſic conſtitutæ, ex quo ſi ipſa per trutinam ſuſpendatur,
ſtabit æquiponderabitque appendiculum immobile ipſi one­
ri in lance impoſito.
Vnde ſingula puncta longitudinis ſta­
teræ conſtitui poſſunt centra grauitatis reſpectu diuerſorum
onerum imponibilium, ac in quolibet illorum poterit truti­
na locari, quæ ad determinatum ſuum onus librandum de­
ſeruiat.
Diximus tamen hoc eſſe laborioſum, & inutile,
tum quia difficilius eſt multiplicare trutinas, ipſamque totam
ſtateram diuerſis ex punctis ſuſpendere ad quamlibet oneris
differentiam dignoſcendam, cum ſola appendiculi mobili­
tate, atque diſcurſu id conſequi poſſit: tum etiam quia ad
pauciora onera libranda, paucioresque admodum ponderum
differentias percipiendas deſeruire poſſet ipſa huiuſmodi
ſtatera.
Cum certè multiplicari trutinæ non valeant ad nu­
merum linearum, aut denticulorum, in quos modò diuer­
ſum eſt brachium ſtateræ, & in quos diſcurrens appendicu­
lum pro opportunitate transfertur, vt ſingulis notis, ſeu li­
neis, ſingula onera trutinentur, ac determinatè quodlibet
eorum pondus diſtinctiſſimè innoteſcat.
Addit autem Ariſtoteles quòd quantò propinquius one­
ri in lance, vel vncis appenſo ſpartum conſtituitur, tanto
magis onus ipſum, ſeu maius onus valet ſtatera leuare.
Id

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index