Fabri, Honoré, Dialogi physici in quibus de motu terrae disputatur, 1665

Page concordance

< >
< >
page |< < of 248 > >|
Antim. Diceret haud dubiè ſupra laudatus Autor, intra pulpam
digiti
multas eſſe partes, quæ ſemota preſſione ambientis erumperent,
& liberiorem ſortitæ motum, maximam inducerent mutationem; at
profectò
nihil tale ſenſi; ſed tumorem dumtaxat illum; nec pulſus ratio
mutatur
; vno verbo nihil accidit, quod exuctioni validæ tribui non poſ­
ſit
: equidem ſi digitus arctè funiculo ſtringatur, ſupra illam extremita­
tem
, quæ ori B, affigitur, propter majorem ſanguinis vim in eo tractu
retenti
, impeditur enim circulatio, major etiam ſanguinis copia exugi­
tur
: ſi quis autem totam manum in ſegmentum CD immitteret, ita vt
tamen
nullus aër ſubire poſſet, ſimilem quidem, majorem tamen dictæ
exuctionis
effectum ſentiret, non ſine aliquo periculo manus intumeſ­
centis
, vt alicui accidiſſe intelligo: Alligavi deinde extremo digito ve­
ficam
cyprinam, quæ ſtatim inverſa fiſtula intumuit; item medullam
ſambuci
, & fruſtulum ſpongiæ, ſed in his nulla mutatio contigit,
aperti
enim ſunt laxiores pori, per quos aër educitur & dilatatur;
ex
præmiſſis igitur certum reſtat, ſegmentum CD vacuum non re­
ſtare
; quo verò corpore plenum ſit, paulò poſt dicam.
Ad aliam
partem
tranſeo, in qua dicebatur ſegmentum Mercurij IC, ſuſtinerià
Cylindro
aëris ejuſdem baſis, ita vt perfectum ſit vtrimque æquibrium;
contra
hanc ſententiam nonnulla militant, quæ ſincerè vobis exponam.
Primò, Si appendatur fiſtula BD, poſtquam ſubducto digito, deſcendit
Mercurius
in IC, ſtatera fideli adhibita, & ſignetur ponderis ratio, ac dein­
de
citra Mercurij deſcenſum, eadem fiſtula cum æquali quantitate Mercu­
rij
appendatur, eadem ratio ponderis invenietur, paulò major ; æqualem
quantitatem
Mercurij intelligo ſegmento IC ; & dico paulò majorem ;
nempe
immerſum ſegmentum fiſtulæ IB ad primum pondus nihil confert;
immò
potiùs aliquid detrahit; quia Mercurio levius eſt; ſed mihi ſufficit,
modo
vtrinque proximè æqualis ſit ratio ponderum, qualis reverà eſt, vt
ſæpè
probavi: Ex hoc autem experimento ſic mihi rectè ratiocinari videor;

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index