Barrow, Isaac, Lectiones opticae & geometricae : in quibus phaenomenon opticorum genuinae rationes investigantur, ac exponuntur: et generalia curvarum linearum symptomata declarantur

List of thumbnails

< >
191
191
192
192
193
193
194
194
195
195 (2)
196
196 (3)
197
197 (4)
198
198 (5)
199
199 (6)
200
200 (7)
< >
page |< < (3) of 393 > >|
1963 pro modo permanentiæ rerum in ſuo eſſe. At enim dices: ante res
omnes
conditas annon tempus fuit?
extra mundum, ubi nihil manet,
annon
tempus labitur?
reſpondeo, ſicut ante conditum mundum
fuit
ſpatium, &
extra mundum nunc eſt & quidem infinitum cui
Deus
coëxiſtit) quatenus petuerunt olim, &
poſſunt jam exiſtere
talia
tantáque corpora, quæ tum non fuerunt, aut jam non ſunt;
ità priùs mundo, & ſimul cum mundo (licèt extra mundum) tem-
pus
fuit, &
eſt, quatenus ante mundum exortum potuerunt aliquæ
res
in eſſe tamdiu permanere, poſſint jam extra mundum talis per-
manentiæ
capaces res exiſtere;
potuit _Sol_ multo prius in lucem emer-
ſiſſe
;
poſſit jam ille, vel alius talis ſpatiis imaginariis aſſulgere.
Tempus
igitur non actualem exiſtentiam, at capacitatem tantùm ſeu
poſſibilitatem
denotat permanentis exiſtentiæ;
ſicut ſpatium capacita-
tem
deſignat magnitudinis intercedentis.
Sed mirum, ingeres, ſe-
cluſo
motu tempus explicari;
annon tempus motum implicat? Mi-
nimé
dico quoad abſolutam, &
intrinſecam naturam ſuam; haud ma-
gìs
quàm quietem;
à neutro temporis quantitas in ſe dependet; ſeu
currant
res, ſeu ſtent;
ſeu dormiamus nos, ſive vigilemus æquo
tenore
tempus labitur.
Finge ſtellas omnes ab incunabulis ſuis fixas
perſtitiſſe
;
nihil indè quicquam tempori deceſſiſſet; tamdiu quies iſta
perdurâſſet
, quamdiu motus hic eſſluxit.
Prius, poſterius, ſimul
(quoad ortus rerum &
interitus) etiam in illo tranquillo ſtatu fuiſſet
in
ſe, potuiſſet à mente magìs perfecta apprehendi.
Sed prout ipſæ
magnitudines
ſunt abſolutè quantæ, independenter ab omni menſuræ
reſpectu
, etſi nos ipſarum quantitates niſi menſuras applicando per-
cipere
nequeamus;
ità per ſe tempus quantum eſt, etſi quo temporis
quantitas
a nobis dignoſcatur, advocandum ſit motûs ſubſidium, ceu
menſuræ
quâ temporum quantitates æſtimemus, &
inter ſe confera-
mus
;
adeóque tempus ut menſurabile motum connotat, nec enim,
ſi
res omnes immotæ perſtarent, ullo pacto quantum eſſluxiſſet tem-
poris
poſſemus internoſcere;
rerum ætas indiſcreta nobis, & imper-
ceptibilis
cederet.
Temporis ſſuxum non perciperemus dico? Imo nec
aliud
quippiam, at ſtupore continuo defixi ceu ſtipites conſiſteremus
aut
ſaxa.
Nihil enim animadvertimus niſi quatenus aliqua mutatio ſen-
ſum
aſſiciens nos interpellat, aut interna mentis operatio noſtram
conſcientiam
laceſſit, ac excitat.
Ex motûs forinſecùs impellentis,
aut
intra nos tumultuantis extenſione, vel intenſione diverſos rerum
gradus
&
quantitates æſtimamus. Ità motûs quantitas, in quantum
a
nobis obſervari poteſt, à motûs extenſione dependet;

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index