Barrow, Isaac, Lectiones opticae & geometricae : in quibus phaenomenon opticorum genuinae rationes investigantur, ac exponuntur: et generalia curvarum linearum symptomata declarantur

Page concordance

< >
Scan Original
51 33
52 34
53 35
54 36
55 37
56 38
57 39
58 40
59 41
60 42
61 43
62 44
63 45
64 46
65 47
66 48
67 49
68 50
69 51
70 52
71 53
72 54
73 55
74 56
75 57
76 58
77 59
78 60
79 61
80 62
< >
page |< < (3) of 393 > >|
1963 pro modo permanentiæ rerum in ſuo eſſe. At enim dices: ante res
omnes conditas annon tempus fuit?
extra mundum, ubi nihil manet,
annon tempus labitur?
reſpondeo, ſicut ante conditum mundum
fuit ſpatium, &
extra mundum nunc eſt & quidem infinitum cui
Deus coëxiſtit) quatenus petuerunt olim, &
poſſunt jam exiſtere
talia tantáque corpora, quæ tum non fuerunt, aut jam non ſunt;
ità priùs mundo, & ſimul cum mundo (licèt extra mundum) tem-
pus fuit, &
eſt, quatenus ante mundum exortum potuerunt aliquæ
res in eſſe tamdiu permanere, poſſint jam extra mundum talis per-
manentiæ capaces res exiſtere;
potuit _Sol_ multo prius in lucem emer-
ſiſſe;
poſſit jam ille, vel alius talis ſpatiis imaginariis aſſulgere.
Tempus igitur non actualem exiſtentiam, at capacitatem tantùm ſeu
poſſibilitatem denotat permanentis exiſtentiæ;
ſicut ſpatium capacita-
tem deſignat magnitudinis intercedentis.
Sed mirum, ingeres, ſe-
cluſo motu tempus explicari;
annon tempus motum implicat? Mi-
nimé dico quoad abſolutam, &
intrinſecam naturam ſuam; haud ma-
gìs quàm quietem;
à neutro temporis quantitas in ſe dependet; ſeu
currant res, ſeu ſtent;
ſeu dormiamus nos, ſive vigilemus æquo
tenore tempus labitur.
Finge ſtellas omnes ab incunabulis ſuis fixas
perſtitiſſe;
nihil indè quicquam tempori deceſſiſſet; tamdiu quies iſta
perdurâſſet, quamdiu motus hic eſſluxit.
Prius, poſterius, ſimul
(quoad ortus rerum &
interitus) etiam in illo tranquillo ſtatu fuiſſet
in ſe, potuiſſet à mente magìs perfecta apprehendi.
Sed prout ipſæ
magnitudines ſunt abſolutè quantæ, independenter ab omni menſuræ
reſpectu, etſi nos ipſarum quantitates niſi menſuras applicando per-
cipere nequeamus;
ità per ſe tempus quantum eſt, etſi quo temporis
quantitas a nobis dignoſcatur, advocandum ſit motûs ſubſidium, ceu
menſuræ quâ temporum quantitates æſtimemus, &
inter ſe confera-
mus;
adeóque tempus ut menſurabile motum connotat, nec enim,
ſi res omnes immotæ perſtarent, ullo pacto quantum eſſluxiſſet tem-
poris poſſemus internoſcere;
rerum ætas indiſcreta nobis, & imper-
ceptibilis cederet.
Temporis ſſuxum non perciperemus dico? Imo nec
aliud quippiam, at ſtupore continuo defixi ceu ſtipites conſiſteremus
aut ſaxa.
Nihil enim animadvertimus niſi quatenus aliqua mutatio ſen-
ſum aſſiciens nos interpellat, aut interna mentis operatio noſtram
conſcientiam laceſſit, ac excitat.
Ex motûs forinſecùs impellentis,
aut intra nos tumultuantis extenſione, vel intenſione diverſos rerum
gradus &
quantitates æſtimamus. Ità motûs quantitas, in quantum
a nobis obſervari poteſt, à motûs extenſione dependet;

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index