1963
pro modo permanentiæ rerum in ſuo eſſe.
At enim dices:
ante res
omnes conditas annon tempus fuit? extra mundum, ubi nihil manet,
annon tempus labitur? reſpondeo, ſicut ante conditum mundum
fuit ſpatium, & extra mundum nunc eſt & quidem infinitum cui
Deus coëxiſtit) quatenus petuerunt olim, & poſſunt jam exiſtere
talia tantáque corpora, quæ tum non fuerunt, aut jam non ſunt;
ità priùs mundo, & ſimul cum mundo (licèt extra mundum) tem-
pus fuit, & eſt, quatenus ante mundum exortum potuerunt aliquæ
res in eſſe tamdiu permanere, poſſint jam extra mundum talis per-
manentiæ capaces res exiſtere; potuit _Sol_ multo prius in lucem emer-
ſiſſe; poſſit jam ille, vel alius talis ſpatiis imaginariis aſſulgere.
Tempus igitur non actualem exiſtentiam, at capacitatem tantùm ſeu
poſſibilitatem denotat permanentis exiſtentiæ; ſicut ſpatium capacita-
tem deſignat magnitudinis intercedentis. Sed mirum, ingeres, ſe-
cluſo motu tempus explicari; annon tempus motum implicat? Mi-
nimé dico quoad abſolutam, & intrinſecam naturam ſuam; haud ma-
gìs quàm quietem; à neutro temporis quantitas in ſe dependet; ſeu
currant res, ſeu ſtent; ſeu dormiamus nos, ſive vigilemus æquo
tenore tempus labitur. Finge ſtellas omnes ab incunabulis ſuis fixas
perſtitiſſe; nihil indè quicquam tempori deceſſiſſet; tamdiu quies iſta
perdurâſſet, quamdiu motus hic eſſluxit. Prius, poſterius, ſimul
(quoad ortus rerum & interitus) etiam in illo tranquillo ſtatu fuiſſet
in ſe, potuiſſet à mente magìs perfecta apprehendi. Sed prout ipſæ
magnitudines ſunt abſolutè quantæ, independenter ab omni menſuræ
reſpectu, etſi nos ipſarum quantitates niſi menſuras applicando per-
cipere nequeamus; ità per ſe tempus quantum eſt, etſi quo temporis
quantitas a nobis dignoſcatur, advocandum ſit motûs ſubſidium, ceu
menſuræ quâ temporum quantitates æſtimemus, & inter ſe confera-
mus; adeóque tempus ut menſurabile motum connotat, nec enim,
ſi res omnes immotæ perſtarent, ullo pacto quantum eſſluxiſſet tem-
poris poſſemus internoſcere; rerum ætas indiſcreta nobis, & imper-
ceptibilis cederet. Temporis ſſuxum non perciperemus dico? Imo nec
aliud quippiam, at ſtupore continuo defixi ceu ſtipites conſiſteremus
aut ſaxa. Nihil enim animadvertimus niſi quatenus aliqua mutatio ſen-
ſum aſſiciens nos interpellat, aut interna mentis operatio noſtram
conſcientiam laceſſit, ac excitat. Ex motûs forinſecùs impellentis,
aut intra nos tumultuantis extenſione, vel intenſione diverſos rerum
gradus & quantitates æſtimamus. Ità motûs quantitas, in quantum
a nobis obſervari poteſt, à motûs extenſione dependet;