Gassendi, Pierre, De proportione qua gravia decidentia accelerantur, 1646

Page concordance

< >
< >
page |< < of 360 > >|
1decies maiore, quàm alius, & dimittatur vterque ex eadem
altitudine: tunc, quia minor decidet per diametros decuplò
plureis, quàm mator, fiet, vt attollat pondera ſibi æqualia
decuplò multipliciora, quàm attollat maior ex ſibi æqualibus:
Quare & ſequitur, vtper idem ſpatium feratur decuplò ve­
lociùs, ac decuplò citiùs, temporeve decies breuiore perue­
niat ad lancem, quàm maior: hoc autem conſtat quàm falſum
ſit; cùm, &c.
Conſidera iam, an quid dicerem, non ad­
uerterim.
Eſto pondus maioris globi mille vnciarum,
& clatus globus vna ſui diametro ſupra lancem, in eam
dimittatur; tum gradum velocitatis iuxta te acquiſie­
rit, quo lancem percutiens alteram attollat cum pon­
dere vnciarum mille, præter æquilibrium.
Eſto pon­
dus minoris, vnius, & dimittatur ſimiliter globus ex
vna ſui diametro, tum etiam gradum velocitatis vnum
iuxta te acquiſierit, quo lancem vnam percutiens alte­
ram attollet cum pondere vnius vnciæ vltra æquili­
brium.
Attollatur poſteà, & dimittatur minor globus
ex ſecunda ſui diametro, tum velocitatis gradus acqui­
ſierit duos, quibus attollantur duæ vnciæ, ac pari modo
ex tertia diametro attollentur tres, ex quarta quatuor,
& ſic deinceps, quovſque ex decima, hoc eſt ex altitu­
dine, è qua dimiſſus fuerit maior globus, attollantur
decem.
Itaque ex duobus illis globis ex eadem altitu­
dine dimiſſis, percutiet minor lancem impetu decuplò
maiore, proportione ſui ponderis, quàm maior ſui reſ­
pectu percutiat (cùm ille ſcilicet attollat decuplum ſui
ponderis, iſte attollat ſolùm tantumdem). Igitur &,
cùm impetus, ac velocitas idem ſint, erit velocitas mi­
noris maior decuplò per illud ſpatium, quàm maioris,

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index