Fabri, Honoré, Tractatus physicus de motu locali, 1646

Page concordance

< >
< >
page |< < of 491 > >|
Theorema 45.
Theorema 46.
Hinc ducitur optima ratio, cur proiectum per lineam horizontalem, v.g.pi­
la
è tormento exploſa, vel ſagitta arcu emiſſa per plura ſecunda minuta mo­
ueatur
in medio aëre antequam terram attingat;
quod pluſquàm mille ex­
perimentis
comprobatum eſt;
plura leges apud Merſennum, v. g. ſit tor­
mentum
horizonti parallelum extans ſupra horizontem tribus pedibus;

certum
eſt ſpatium illud trium pedum confici à globo perpendiculariter
demiſſo
tempore 30. tertiorum;
cùm tamen exploſus per lineam hori­
zontalem
terram tantùm attingat poſt 4. ſecunda, ideſt 240. tertia;
ita
Merſennus
l.2. de motu Prop. vltima, imò l. 5. ſuæ verſionis art.5. con­
tra
Galileum oſtendit glandem emiſſam è tormento minori conficere
75
. exapedas, tempore vnius ſecundi minuti in linea, quæ parùm decli­
nat
ab horizontali;
atqui tempore vnius ſecundi minuti conficit 2.exa­
pedas
in perpendiculari deorſum;
igitur deberet glans infrà ſcopum de­
ſcendere
notabiliter, id eſt, toto 12. pedum interuallo, cùm tamen vix
tantillùm
aberret à ſcopo 1.Idem Merſennus habet in Baliſtica Prop.25.
globum
è maiore tormento horizonti parallelo emiſſum in aëre tractu
continuo
volaſſe toto tempore 8. ſecundorum, antequam planum hori­
zontale
attigiſſet, cùm tamen ſex tantùm exapedis tormentum extaret
ſupra
horizontem;
alter globus ex alio tormento exploſus 6. tantum ſe­
cunda
in aëre conſumpſit;
imò bombardarum globi aliquando tota 14.
ſecunda
poſuerunt;
habet idem Merſennus alia plura, quorum fides ſit
penes
authores à quibus accepit;
nam vt dicam quod res eſt vix accu­
ratè
minima illa tempora metiri poſſumus;
quidquid ſit, ex illis ſaltem
euinco
mobile projectum per horizontalem plùs temporis inſumere in
ſuo
fluxu, quam ſi ex eadem altitudine perpendiculariter demittatur; vt
vult
Galileus;
cuius ratio alia non eſt ab ea, quàm ſuprà indicauimus,
quòd
ſcilicet motus naturalis minùs creſcat in motu mixto quàm in na-

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index