Vitruvius; Philandrier, Guillaume, Gvlielmi Philandri Castilionii ... In decem libros M. Vitruuii Pollionis de architectura annotationes, 1544

Page concordance

< >
Scan Original
191 173
192 174
193 175
194 176
195 177
196 178
197 179
198 180
199 181
200 182
201 183
202 184
203 185
204 186
205 187
206 188
207 189
208 190
209 191
210 192
211 193
212 194
213 195
214 196
215 197
216 198
217 199
218 200
219 201
220 202
< >
page |< < (178) of 430 > >|
196178GVL. PHIL. ANNOT. ri duriorem arenam quæ remeantibus fluctibus & eunti-
bus denſatur, &
in modum ſaxi dureſcit. Beroaldo pla-
cet molliorem eſſe arenam.
Et puluinos ſcribit Iſidorus
lib.
19. eſſe machinas quibus naues in portum deducun-
tur aut ſubducuntur.
Vnde illud Plauti in Caſſina, vt
ſubducam nauim in puluinarium, quod tamen non deſunt
viri docti qui à puluino arena dictum putent.
MAR-
GINES STRVANTVR ÆQVILI-
BRES EI PLANITIÆ.
Pari libramento,
ad regulam coæquatæ.
RELATIS TABV-
LIS.
Commiſſis vt in Orthoſtatis fieri diximus lib. 2.
MERONIBVS EX VLVA PALV-
STRI FACTIS.
Aliàs peronibus, ideſt ſaccis
vt apud Plinium lib.
36. cap. 14. TVNC CO-
CHLEIS, ROTIS, TYMPANIS COL-
LOCATIS.
Hauſtoriæ ſunt rotæ de quibus lib. 10.
cap.
9. QVEMADMODVM IN THEA-
TRORVM ET MVRI FVNDATIO-
NIBVS EST SCRIPTVM.
De muris
dixit lib.
1. cap. 5. De Theatro lib. huius cap. 3. Quá-
quam eorum fundationes vult peti ex lib.
3. cap. tertio.
RVDERATIONE SIVE STRVCTV-
RA COMPLEATVR.
De ruderatione inte-
grum eſt cap.
1. lib. 7. HIS PERFECTIS
NAVALIORVM EA ERIT RATIO.

Pro naualium mutata declinatione.
TINEAM,
TEREDINES.
Separauit Tineam à Teredine
vt Plinius lib.
16. cap. 41. qui ſcribit Teredinem in
mariſentiri, terrestres eſſe Tineas Id ante eum dixerat
Theophraſtus lib.
de Historia plátarum quinto.

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index