Biancani, Giuseppe, Aristotelis loca mathematica, 1615

Table of figures

< >
< >
page |< < of 355 > >|
1
De æstu Maris.
272
In 3. cap. (Aiunt etiam multos æstus vndarumqué ſublationes fiatis quibuſ­
dam temporibus cum Luna circumagi) Perpaucis maris fluxum, & reflu­
xum attingit, qui quia ex motu præcipuè Lunæ pendet, non videtur
alienum hoc loco eum fuſius explicare, atque nonnullis difficultatibus
occurrere, quibus recentiores nonnulli nimis implicantur.
Aeſtus maris
eſt quædam maris ebullitio, ob quam vt ſolet in ebullientibus aquis, mare
intumeſcit: fiunt autem in toto mundo duobus tantum in locis ex hoc æſtu
tumores duo, quorum vnus ſemper directè Lunæ ſubiacet, alter verò in
auerſa terræ parte, ſiue huic antipoda, & diametraliter oppoſita.
Ex his Marium tumoribus fit vt aquæ, quæ naturæ ſua decliuiora petunt,
quaſi exundantes ad littora fluant.
atque hic aquarum curſus fluxus maris
appellatur.
decreſcente deinde maris æſtu, & tumore ex receſſu Lunæ, aquæ
iterum ad medium mare refluunt: atque hic maris refluxus dicitur.
Cum au­
tem in toto die ſint 24. horæ & ſemper ſint ſimul in mundo duo æſtus, & tu­
mores, fit vt ſint pariter ſemper in mundo duo fluxus, qui tumores illos co­
mitantur; necnon duo refluxus, qui eoſdem ſubſequantur; hinc fit vt vni­
cuique
illorum ſex heræ conueniant, ſex fluxui, ſex refluxui, qui ſub Luna fiunt;
ſex verò fluxui, & ſex tandem refluxui Lunæ auerſis, quæ totam Lunæ circa
mundum periodum 25. horarum expleant.
Cauſam autem cur mare hoc
modo ſtatis horis, paulò tamen ſerius ob Lunæ tardiorem ortum ſemper
creſcat, & decreſcat antiqui omnes in Lunam retulerunt, vt primus omnium
Ariſt. hoc loco, deinde Strabo, Pomponius Mela, Plinius, Solinus, & alij
plures idem ſenſerunt.
Lunam ſcilicet eam habere vim in mare, vt pars il­
la, quæ Lunæ ſubiacet, ſiue quam Luna radijs ferit, æſtuet, & turgeat; non
aliter pars maris huic antipoda, & auerſa, quamuis tota terræ moles inter
119[Figure 119]
ipſam, & Lunam interpona­
tur, æſtuat, fluxumque, ac re­
fluxum quamuis priori mi­
norem, efficit.
quæ omnia
melius in figura cernentur;
vbi infra Lunam vides tumo­
rem A, ex quo fluxus deriua­
tur.
& in parte huic auerſa
tumorem B, ex quo alter flu­
xus deriuatur.
& quia in alijs
duobus mundi lateribus non
fiunt huiuſmodi tumores, imò
mare ob refrigerationem
ſubſidet, ibi fiunt duo reflu­
xus C, & D, ita vt ſemper ſint
in mari præſertim Oceano
quatuor prædicti effectus, qui
ſimul, vt ait hic Ariſt. &

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index