Aristoteles, Physicorvm Aristotelis, sev, de natvrali auscultatione, libri octo

Table of handwritten notes

< >
< >
page |< < (190) of 760 > >|
196190PHYSICORVM ARIST. digeritur, dormiunt, cùm diſgregatur, expergiſcuntur, &
ſeipſa mouent, ac ipſum primum principium eſt externum.
Iccirco non ſemper continuè à ſeipſis mouentur: aliud eſt
enim id, quod mouet ipſum ſubiens motum, atque muta-
tionem, ad unumquodque eorum, quæ ſeipſamotu cient.

In uniuerſis autem bis, id quod primò mouet, &
quod eſt
cauſa, ut ipſa ſeipſa moueant, à ſeipſo mouetur, per acci-
dens tamen:
corpus enim mutat locum, ut patet: quare &
id quod in corpore eſt, &
motione uectis, ſeipſum mouet.
Ex quibus credipoteſt impoßibile eſſe, ſi quid immobi-
le quidem eſt, mouet autem &
ipſum ſubiens per accidens
motum, id continuo motu mouere:
quare ſi neceſſe eſt con-
tinuè motum eſſe, ſit aliquid oportet primum mouens im-
mobile, neque per accidens ſubiens motum, ſi oportet in
biſce quæ ſunt, inceſſabilem quendam eſſe motum, &
im-
mortalem, ut diximus, atque ipſum quod eſt in ſeipſo, ac in
eodem perſistere:
manente nanque principio, & uniuer-
ſum ipſum maneat neceſſe eſt:
quippe cùm ad principium
ipſum continuum ſit.
Non eſt autem idem per accidens à
ſeipſo moueri, atque ab alio:
boc enim nonnullis etiam quæ
ſunt in cœlo principijs ineſt, quæ lationibus pluribus fe-
runtur, alterum autem corruptibilibus ſolùm competit.
At uerò ſi ſit quippiam ſemper tale, mouens quidem ali-
quid, immobile autem ſemper mancns, atq;
perpetuum, &
id ſanè, quod ab ipſo primum mouetur, perpetuum, eſſe ne-
ceſſe eſt.
Hoc autem uel ex eo patere poteſt, quia ſecus non
eſſet cæteris in rebus generatio corruptioúe, atque muta-
tio, niſi quippiã moueret ſubiens motum:
id enim quod im-
mobile eſt, eodem, ac uno motu proſectò modoq́;
ſemper co
dem moucbit, cúm nullo pacto mutetur ipſum ad id,

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index