Fabri, Honoré, Dialogi physici in quibus de motu terrae disputatur, 1665
page |< < of 248 > >|
1rias vibrationes ſurſum atque deorſum, ſiſtat in C, ſi dum notabili ſe­
gmento eſt, infra C, admoveatur digitus in B, ac deinde fiſtula invertatur,
longè majore vi & pulpa digiti in tumorem attollitur, & ſanguis exugi­
tur; idem tamen aëris pondus gravitat: vnde igitur diverſus effectus?
certè à materia tenſiore in ſegmento CD contenta; ſi enim tenſior eſt,
majore vi trahit; & digiti pulpam ad ſe adducit; ſic arcus tenſior ſagittam
longiùs ejiculatur: & verò amoto illo vacuo, & in ejus locum materia
illa tenſa ſubſtituta, cuncta hæc facilè explicantur.
Auguſtin. Sic etiam facilè explicarem aliud experimentum prædicti
Autoris, qui exhauſto aëre ex recipiente, dicit, operculum illius alioquin
leviſſimum, graviſſimum ſentiri, propter pondus aëris externi ſuperimpo­
ſitum; hic tamen effectus aëri externo tribui non debet ſed aëri interno
valde tenſo ac dilatato, nempe cùm operculum illud attolli non poſſit, niſi
aër internus vltra dilatetur, huic majori tenſioni valde reſiſtit; co­
gita quæſo arcum tenſum, qui non niſi longè majore vi vltra tendi
poteſt.
Antim. Diceret haud dubiè ſupra laudatus Autor, intra pulpam
digiti multas eſſe partes, quæ ſemota preſſione ambientis erumperent,
& liberiorem ſortitæ motum, maximam inducerent mutationem; at
profectò nihil tale ſenſi; ſed tumorem dumtaxat illum; nec pulſus ratio
mutatur; vno verbo nihil accidit, quod exuctioni validæ tribui non poſ­
ſit: equidem ſi digitus arctè funiculo ſtringatur, ſupra illam extremita­
tem, quæ ori B, affigitur, propter majorem ſanguinis vim in eo tractu
retenti, impeditur enim circulatio, major etiam ſanguinis copia exugi­
tur: ſi quis autem totam manum in ſegmentum CD immitteret, ita vt
tamen nullus aër ſubire poſſet, ſimilem quidem, majorem tamen dictæ
exuctionis effectum ſentiret, non ſine aliquo periculo manus intumeſ­
centis, vt alicui accidiſſe intelligo: Alligavi deinde extremo digito ve­
ficam cyprinam, quæ ſtatim inverſa fiſtula intumuit; item medullam
ſambuci, & fruſtulum ſpongiæ, ſed in his nulla mutatio contigit,
aperti enim ſunt laxiores pori, per quos aër educitur & dilatatur;
ex præmiſſis igitur certum reſtat, ſegmentum CD vacuum non re­
ſtare; quo verò corpore plenum ſit, paulò poſt dicam.
Ad aliam
partem tranſeo, in qua dicebatur ſegmentum Mercurij IC, ſuſtinerià
Cylindro aëris ejuſdem baſis, ita vt perfectum ſit vtrimque æquibrium;
contra hanc ſententiam nonnulla militant, quæ ſincerè vobis exponam.
Primò, Si appendatur fiſtula BD, poſtquam ſubducto digito, deſcendit
Mercurius in IC, ſtatera fideli adhibita, & ſignetur ponderis ratio, ac dein­
de citra Mercurij deſcenſum, eadem fiſtula cum æquali quantitate Mercu­
rij appendatur, eadem ratio ponderis invenietur, paulò major ; æqualem
quantitatem Mercurij intelligo ſegmento IC ; & dico paulò majorem ;
nempe immerſum ſegmentum fiſtulæ IB ad primum pondus nihil confert;
immò potiùs aliquid detrahit; quia Mercurio levius eſt; ſed mihi ſufficit,
modo vtrinque proximè æqualis ſit ratio ponderum, qualis reverà eſt, vt
ſæpè probavi: Ex hoc autem experimento ſic mihi rectè ratiocinari videor;

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index