Newton, Isaac, Philosophia naturalis principia mathematica, 1713

List of thumbnails

< >
191
191
192
192
193
193
194
194
195
195
196
196
197
197
198
198
199
199
200
200
< >
page |< < of 524 > >|
1tione maximus decreſcentis inclinationis motus fit in Quadraturis
Nodorum, & minimus inclinationis angulus in Octantibus poſt
Quadraturas; dein maximus reclinationis motus in Syzygiis, &
maximus angulus in Octantibus proximis.
Et eadem eſt ratio Glo­
bi Annulo nudati, qui in regionibus æquatoris vel altior eſt paulo
quam juxta polos, vel conſtat ex nateria paulo denſiore.
Sup­
plet enim vicem Annuli iſte materiæ in æquatoris regionibus exceſ­
ſus.
Et quanquam, aucta utcunque Globi hujus vi centripeta,
tendere ſupponantur omnes ejus partes deorſum, ad modum gra­
vitantium partium telluris, tamen Phænomena hujus & præceden­
tis Corollarii vix inde mutabuntur.
DE MOTU
CORPORUM
Corol.21. Eadem ratione qua materia Globi juxta æquatorem
redundans efficit ut Nodi regrediantur, atque adeo per hujus in­
crementum augetur iſte regreſſus, per diminutionem vero diminui­
tur & per ablationem tollitur; ſi materia pluſquam redundans tol­
latur, hoc eſt, ſi Globus juxta æquatorem vel depreſſior reddatur
vel rarior quam juxta polos, orietur motus Nodorum in con­
ſequentia.
Corol.22. Et inde viciſſim, ex motu Nodorum innoteſcit conſti­
tutio Globi.
Nimirum ſi Globus polos eoſdem conſtanter ſervat,
& motus fit in antecedentia, materia juxta æquatorem redundat;
ſi in conſequentia, deficit.
Pone Globum uniformem & perfecte
circinatum in ſpatiis liberis primo quieſcere; dein impetu quocun­
que obliQ.E.I. ſuperficiem ſuam facto propelli, & motum inde
concipere partim circularem, partim in directum.
Quoniam Glo­
bus iſte ad axes omnes per centrum ſuum tranſeuntes indifferenter
ſe habet, neque propenſior eſt in unum axem, unumve axis ſitum,
quam in alium quemvis; perſpicuum eſt quod is axem ſuum axiſ­
Q.E.I.clinationem vi propria nunquam mutabit.
Impellatur jam
Globus oblique, in eadem illa ſuperficiei parte qua prius, impulſu
quocunque novo; & cum citior vel ferior impulſus effectum nil
mutet, manifeſtum eſt quod hi duo impulſus ſucceſſive impreſſi
eundem producent motum ac ſi ſimul impreſſi fuiſſent, hoc eſt,
eundem ac ſi Globus vi ſimplici ex utroque (per Legum Corol.
2.)
compoſita impulſus fuiſſet, atque adeo ſimplicem, circa axem in­
clinatione datum.
Et par eſt ratio impulſus ſecundi facti in lo­
cum alium quemvis in æquatore motus primi; ut & impulſus pri­
mi facti in locum quemvis in æquatore motus, quem impulſus ſe­
cundus abſque primo generaret; atque adeo impulſuum amborum
factorum in loca quæcunque: Generabunt hi eundem motum cir-

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index