Monantheuil, Henri de, Aristotelis Mechanica, 1599

List of thumbnails

< >
191
191
192
192
193
193
194
194
195
195
196
196
197
197
198
198
199
199
200
200
< >
page |< < of 252 > >|
1enim plus diſtiterit vectis
ab hypomochlio, tantò fa­
cilius ab eadem vi mouet.
Eſt igitur A hypomochlium,
& E A D vectis, vt & F A
C.
Quantò igitur ipſum K
propius fuerit angulo A,
tantò propius fit commiſſu­
ræ A.
Hæc verò eſt hypo­
mochlium.
Neceſſe igitur
ab eadem vi coadducente
E, F plus extolli.
Et quia
eleuatio ex aduerſo eſt, ma­
gis conteri neceſſe eſt, ma­
gis verò contritum celerius
frangitur.
COMMENTARIVS.
De inſtrumentis.] Inſtrumentum ad frangendum nuces
poteſt appellari nucifrangibulum, & hoc non differt à forcipe
niſi quia leuiter in extremis excauatur ad excipiendum nucem fran­
gendam commodius, Huiuſmo­
73[Figure 73]
di eſt F A C E A B.
Cur facilius.] Quæritur
cur nucifrangibulum abſque ictu
facillimè frangat nucem.
Quod
problema, vt antecedens, generale
eſſe poteſt de quouis forcipe & forfice, ad capiendum ſcindendum
frangendum qualibus multis chirurgi, & quiuis manuales artifices
opera ſua exercent & perficiunt.
Multa enim vis.] Repugnantia eſt ad augendam problematis
difficultatem ſic,
Quod vim adfert motioni, plus valet ad frangendum.
Ictus motioni vim adfert.
Ictus igitur ad frangendum plus valet.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index