Fabri, Honoré, Dialogi physici in quibus de motu terrae disputatur, 1665

List of thumbnails

< >
121
121
122
122
123
123
124
124
125
125
126
126
127
127
128
128
129
129
130
130
< >
page |< < of 248 > >|
1Si mercurius IC ſuſtinetur à cylindro exterioris aëris, igitur cum illo perfe­
ctum ęquilibria ſunt, igitur cum alio æquali pondere ad libram appenſo aliud
æquilibrium facere non poteſt; Supponamus enim Mercurium IC, eſſe trium li­
brarum, æquilibrium facit cum cylindro aëris etiam trium librarum; ſi autem
aliud pondus trium librarum in altera lance appendatur, cum hoc Mercurius
æquilibrium facere nequit, alioquin ſex libris Mercurius Æquiponderaret
quod legibus Staticæ repugnat.
Et verò Mercurius CI ab aëris cylindro ſu­
ſtentatus
perinde ſe habet, atque ſi eſſet cylindrus vel embolus, qui nullo ne­
gotio educi & immitti poſſet per fiſtulam; ſed prædictus cylindrus digito v.g.
ſuſtentatus fiſtulæ pondus non augeret; & hæc eſt ſecunda ratio; aperto
enim foramine in D, inductoque embolo in cavitatem BC, ſi eum digito
tantulum attollis, clauſo foramine in D, & fiſtula appendatur,
præfatus cylindrus nullum pondus addit fiſtulæ; igitur, nec Mer­
curius CI, à cylindro aëris ſuſtentatus; cùm vtrimque par ſit
ratio.
Chryſoc. Diceret fortaſsè aliquis, Mercurium contentum Segmento IC
gravitate in latera fiſtulæ; ſi enim fiſtula perforetur in L v.g. per foramen
Mercurius effluit.
Antim. Scio, ita aliquos reſpondere; ſed hæc reſponſio, meo ſaltem
judicio, nodum non ſolvit; quando enim latera vaſis ita non adhærent
contento, quin ea liberè, ſine illo moveri poſſint, de primi ſcilicet, at­
que attolli, in ea certè corpus contentum non gravitat; quia non ob­
ſtant, quo minùs illud deorſum eat; hoc autem luculento experimento de­
monſtro.
69[Figure 69]
Sit Vas BAC oblongum, clauſum in C, apertum
in AB, plenum aqua, illudque ex ligno leviſſimo, &
valde craſſum; immergatur in aquam, donec ſit in
æquilibrio, immerſo ſegmento DC, extante verò
Segmento DA, aqua contenta ſegmento DA, extans
ſupra ſuperficiem aquæ GDF, eodem modo gravitat
in latera vaſis CADB, quo Mercurius in latera præ­
dictæ fiſtulæ; ſi tamen appendatur vas CA, in hoc
ſitu nullum pondus habet, quia ſcilicet ab aqua ſuſti­
netur; nihilo tamen minus, ſi perforetur latus DB,
per foramen effluet aqua, ſicuti Mercurius per fora­
men apertum in fiſtula effluit.
Sed alio experimento lu­
culentiore rem hanc explico: Sit vas HB continens Mercurium FB ſic tu­
bus ligneus oblongus, ex materia leviſſima, MC, vtrimque pervius, ſi
imponatur altera eius extremitas C Mercurio, tantulum ſegmentum im­
mergetur; infundatur mox aqua in prædictum tubum, per os ſuperius M,
donec proximè ad C Mercurij tubo contenti ſuperficies deprimatur, aqua
verò tubo infuſa aſſurgat in K ; denique appendatur tubus CM, nullam
profecto ponderis vim exerit, quia ſcilicet ſuſtinetur à Mercurio; immo
ſi deprimatur infra C, ſurſum extruditur à Mercurio, æquali, vel potiùs
eodem aquæ ſegmento ſemper extante; & ſi tantulum attollatur ſupra C,

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index