Fabri, Honoré, Tractatus physicus de motu locali, 1646

Table of figures

< >
< >
page |< < of 491 > >|
1turali, vt ſuprà demonſtrauimus; imò ſi creſceret vt vult Galileus, ictus;
haud dubiè eſſet maior in fine motus quàm initio, quod omninò expe­
rientiæ repugnat.
Nec eſt quod aliquis dicat glandem emiſſam per horizontalem tan­
tillùm aſcendere;
vnde plus temporis in aſcenſu ſimul & deſcenſu col­
locatur, quàm in ſolo deſcenſu;
nam primò vix hoc aliquis ſibi perſua­
ſerit, cùm experimento percipi non poſſit;
Secundò licèt verum eſſet,
non tamen eſt tantus aſcenſus, quin adhuc plùs temporis ponat in aſ­
cenſu, atqué in deſcenſu, quàm in altiſſima perpendiculari quadruplæ al­
titudinis, vt conſtat;
ſit enim horizontalis AF, diſtans à plano hori­
zontali altitudine BA;
ſit tormentum directum per lineam AF, & glo­
bus percurrat lineam curuam AEF, idque ſpatio 8.ſecundorum minu­
torum;
ſitque DE 3. pedum; certè eo tempore quo conficit AE, ſi in
perpendiculari conficiat ED, cum ED conficiat tempore 30tʹ;
haud
dubiè AE eodem tempore conficere deberet;
ſed conficit AE tempore
4. ſecundorum, vt conſtat ex ipſis multorum obſeruationibus;
igitur to­
tam AEF deberet percurrere tempore 1″, id eſt eo tempore quo in per­
pendiculari deorſum percurruntur 12. pedes;
denique ſi verum ſit glo­
bum aſcendere tantillùm dum emittitur è tormento horizonti paralle­
lo;
crediderim id eſſe tùm ex aliqua repercuſſione aëris, tùm eo quod à
flamma ſurſum aſcendente ſurſum etiam aliquantulum inclinetur;
quod
verò ſpectat ad ſagittam, alia cauſa non eſt niſi modica aëris repercuſſio;

eſt enim leuior ſagittæ materia; ſed de repercuſſione fusè agemus
infrà.
Theorema 47.
Motus projecti ſurſum per inclinatam eſt mixtus; probatur, quia conſtat
ex naturali, & violenti; qui cùm non ſint in oppoſitis lineis, ad commu­
nem motum concurrunt, vt patet.
Theorema 48.
Non eſt mixtus ex vtroque æquabili; quia linea eſſet recta per Th.1.ſed
linea huius motus eſt curua per hyp.
non pertinet etiam hic motus ad
ſecundam combinationem de qua Th. 30. nec ad quintam, nec ad
octauam, nec ad nonam, de aliis videbimus infrà.
Theorema 49.
Non eſt mixtus ex naturali accelerato, & violento æquabili; probatur,
quia in fine motus eſſet maior impetus, igitur eſſet maior ictus contra ex­
perientiam;
imò longè maior quàm ſi mobile proiiceretur per horizon­
talem, quia diutiùs durat ille motus;
igitur plures gradus impetus na­
turalis acquiruntur;
igitur longè maior eſt ictus; prætereà ſi impetus
naturalis deſtruit impetum ſurſum in verticali, cur non in inclinata?
nam
eſt eadem omninò ratio;
quippe ideò deſtruitur in verticali, quia cor­
pus graue ſurſum attollitur;
cùm tamen ſua ſponte deorſum ferri debe­
ret;
ſed non minùs, cùm per inclinatam ſurſum proiicitur, remouetur à

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index