Alberti, Leone Battista, De re aedificatoria, 1485

Page concordance

< >
< >
page |< < of 406 > >|
1omnes motus quo huic uel huic proximiores ſunt / eo aut fa
ciliores aut difficiliores eſſe.
Quo autem pacto immania
pondera moueri poſſint / ipſa rerum natura multa ex parte
monſtraſſe uiſa eſt.
Namque uidere quidem licet quæ ſtantem
in columnam imponantur pondera facili appulſu porturba
ri: et cum ad caſum moueri ceperint nulla ui admodum con
tineri
poſſe.
Tum et ſpectare quidem licet columnas ipſas
teretes / et orbes rotarum / et uolubilia facile moueri: ægre
conſiſtere ſi rotentur: eadem ſi inſtituas trahere / ita ut non
rotentur / non facile perſequi.
Tum et in promptu eſt maxi
ma pondera nauium leui appulſu ſtagnantes per aquas mo
ueri ſi trahendo perſeueres.
Si uero arietes eas ne maximo
quidem ſubito quo uelis ictu moueri: et contra ictu repen
tino concitatoque impulſu quædam moueri.
quæ alioquin
non ſine maxima ponderum ui dimouerentur.
Supra glacie
quoque grauia haud quaquam repugnanter trahentem ſequi.
Præ
longo item quæ pendeant fune alligata aliquot quidem ſpa
tium eſſe ad motum prompta perſpicimus.
Iſtorum ratio
nes aduertiſſe atque imitaſſe conferet: nos ea ſuccincte tran
ſigamus
.
Carina ponderis omnino ſolida et coæquabilis ſit
neceſſe eſt: ea quo erit latior: eo minus obteret ſubſtrata ua
da: quo erit gracilior / eo expeditior: ſed ſulcabit uada et ob
uorabitur.
Ad carinam ponderis ſi aderunt anguli: utetur
quaſi unguibus ad uada carpenda atque renitendum.
Vada
ſi erunt lubrica / ſubſolidata / æqualia / conſtantia / nuſquam
cadentia / nuſquam ſeſe attollentia / nuſquam obfundentia quod
interpellet: illud proculdubio non habebit pondus quod con
tra
certet / aut obſequi recuſet / præter unum id quod ipſum
pondus natura ſui quietis amantiſſimum ſit: et perinde pi
grum et moroſum.
Iſtis ſimilia fortaſſis intuens Archime
des et rerum earum quas recenſuimus uim altius repetens adduci
uiſus est ut diceret.
Si tantæ molis daretur baſis: profecto ſe mundum
poſſe peruertere.
In carina uadoque parando quæ iſtic quærimus
per commode aſſequemur.
Trabes enim inſternentur pro poderis ua

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index