Newton, Isaac, Philosophia naturalis principia mathematica, 1713

Page concordance

< >
< >
page |< < of 524 > >|
1cularem ac ſi ſimul & ſemel in locum interſectionis æquatorum
motuum illorum, quos feorſim generarent, fuiſſent impreſſi.

Globus igitur homogeneus & perfectus non retinet motus plures
diſtinctos, ſed impreſſos omnes componit & ad unum reducit, &
quatenus in ſe eſt, gyratur ſemper motu ſimplici & uniformi circa
axem unicum, inclinatione ſemper invariabili datum.
Sed nec vis
centripeta inclinationem axis, aut rotationis velocitatem mutare
poteſt.
Si Globus plano quocunque, per centrum ſuum & cen­
trum in quod vis dirigitur tranſeunte, dividi intelligatur in duo he­
miſphæria; urgebit ſemper vis illa utrumque hemiſphærium æqua­
liter, & propterea Globum, quoad motum rotationis, nullam in
partem inclinabit.
Addatur vero alicubi inter polum & æquato­
rem materia nova in formam montis cumulata, & hæc, perpetuo
conatu recedendi a centro ſui motus, turbabit motum Globi, fa­
cietque polos ejus errare per ipſius ſuperficiem, & circulos circum
ſe punctumque ſibi oppoſitum perpetuo deſcribere.
Neque corrige­
tur iſta vagationis enormitas, niſi locando montem illum vel in polo
alterutro, quo in Caſu (per Corol.
21) Nodi æquatoris progredien­
tur; vel in æquatore, qua ratione (per Corol.
20) Nodi regredi­
entur; vel denique ex altera axis parte addendo materiam novam,
qua mons inter movendum libretur, & hoc pacto Nodi vel pro­
gredientur, vel recedent, perinde ut mons & hæcce nova materia
ſunt vel polo vel æquatori propiores.
LIBER
PRIMUS.
PROPOSITIO LXVII. THEOREMA XXVII.
Poſitis iiſdem attractionum legibus, dico quod corpus exteriusS,
circa interiorumP, T commune gravitatis centrumC, radiis
ad centrum illud ductis, deſcribit areas temporibus magis pro­
portionales & Orbem ad formam Ellipſeos umbilicum in centro
eodem habentis magis accedentem, quam circa corpus intimum
& maximumT, radiis ad ipſum ductis, deſcribere potest.
Nam corporis Sattractiones verſus T& Pcomponunt ipſius at­
tractionem abſolutam, quæ magis dirigitur in corporum T& Pcom­
mune gravitatis centrum C,quam in corpus maximum T,quæque
quadrato diſtantiæ SCmagis eſt proportionalis reciproce, quam
quadrato diſtantiæ ST:ut rem perpendenti facile conſtabit.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index