Gassendi, Pierre, De proportione qua gravia decidentia accelerantur, 1646

Page concordance

< >
< >
page |< < of 360 > >|
1ſicque globus minor illud tempore decies breuiore,
quàm maior percurret.
Atque ego quidem ſic ad rem
aduerti.
Ais iam tu, meam ſagacitatem non aduertiſſe, à
maiore globo vnius diametri deſcenſu tantum velocitatis ac­
quiri, quantum à minore globo decem diametrorum deſcenſu
acquiritur.
Verùm cùm ego aduerterim rem ſe reipſa
ita habere: aduerti tamen ſimùl id aduerſari tuis de­
cretis, vnde & tua ſagacitas aduertiſſe duntaxat vide­
tur quid fieret, non verò quid ex propriis aſſertionibus
ſequeretur.
Pergis nihil omninò referre, ſi ex duabus ve­
locitatibus inter ſe æqualibus altera plureis in parteis ſub­
diuidatur.
quæ ſimùl iunctæ alteri exæquentur, ſicut nec ratio
acceleratæ velocitates per quodlibet ſpatium variabitur, ſipar­
tes eiuſdem spatii æquales ab vno minores deſignentur, ab
alio maiores: at nihil refert quidem, ſi velocitates æqua­
les ſint, vt illæ reuerâ per illud ſpatium ſunt: ſed pluri­
mùm refert, ſi inæquales ſint, vt tuis ex decretis eſſe de­
ducuntur, Quod deinde ſubdis, diuerſum non eſt.
IN ARTICVLOS XXIX. XXX. XXXI. XXXII. XXXIII.
De Tempore, quo R. P. colligit parteis ſpatij
ſingulas decurſum non iri.
Nihilo rectiùs numero xxx: etiam reprehendis, quòd
ſine respectu ad tempus definitionem accelerati motus aut
inquiſierim, aut etiam conſtituerim.
Etſi enim priùs accele­
rationem motus cum partibus spatij, quàm cum partibus
temporis æqualibus contulerim, cùm tamen vtrumque abun­
dè, ac diligenter eadem Epiſtola factum à me cerneres; ſatis
iuſtam huius reprebenſionis anſam accipere inde non potuiſti.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index