Cardano, Girolamo, De subtilitate, 1663

List of thumbnails

< >
191
191
192
192
193
193
194
194
195
195
196
196
197
197
198
198
199
199
200
200
< >
page |< < of 403 > >|
1fiat pedibus: & eò celerior, quò pedes etiam
ocyus mouentur, maiuſque ſpacium ſupe­
rant: & ſuauis, quoniam altera parte mota
reliqua quieſcat.
Hic eſt ille gradiendi mo­
dus adeò celebratus, quem portantem vul­
gus vocat.
Quòd ſi ſimul dexter anteior cum
poſteriore ſiniſtro moueatur tortorum equo­
rum hic eſt inceſſus, qui quum vtramque
partem equi moueat, mouet & totum homi­
nem, ac concutit: eóque magis, quò ma­
gis pedes à terra eleuantur.
Semper enim il­
lud verum eſt, equos quò magis in inceſſu
pedes eleuant, difficiliorem efficere equita­
tionem, quo minus autem periculoſiorem,
quia pedes lapidibus allidendo ceſpitant.
Sed ſi pedes anteriores ſimul moueant, inde
poſteriores ſimul, ſi quidem haud celerrimè,
nam celeriter neceſſarium eſt, velitum hic
eſt inceſſus, hæc fuga: ſi autem celerrimè,
curſus.
Hi ambo hominem concutiunt &
fatigant, minus quidem quàm tortoris,
quia pars poſterior, aut anterior equitis
quieſcit, magis autem quàm aſturconis, quia
partis quies illa non eſt naturalis.
Non enim
homo prius anteriorem partem mouet, inde
poſteriorem, ſed dextram, ſiniſtra prius, aut
ſaltem vice verſa.
Quòd ſi nondum anterio­
ribus pedibus quieſcentibus poſteriores ele­
uentur, fit ſaltus.
Hic igitur tres habet tem­
porum differentias: primam quidam, in qua
poſteriore equi parte quieſcente anterior
eleuatur hæc, ( vt dixi) hominem minimè
concutit, quòd poſterior quieſcat: ſecun­
dam, in qua nondum quieſcentibus ante­
rioribus pedibus poſteriores eleuantur: hæc
non concutit, ſed renes propter motuum
contrarietatem flectendo fatigat: tertiam,
in qua pedes omnes ſimul deſcendunt, aut
anteriores prius: ſi quidem omnes pedes ſi­
mul deſcendant, cùm ex alto id fiat, homo
multum concutitur: ſi autem anteriores tan­
tùm, plurimùm vexatur ventriculus ob in­
clinationem.
Hæc igitur de equorum moti­
bus dicta ſunt.
Sed docilitas eorum etiam
ſingularis eſt, adeò vt quidam enſem deci­
dentem dentibus arreptum porrigant, non
ſecus ac elephanti, domino: alij, quòd mi­

nus eſt: genua flectant.
Docentur, vt de ca­
nibus dictum eſt, dum pulli ſunt fame do­
miti, inde pane, aut fœno enſi alligato,
dumque fœnum auellere ſtudent, enſem ele­
uant, quo capulo erepto cibum dant faci­
lem.
Illinunt etiam enſem melle, atque ita
libenter arripiant.
Inde contracta conſuetu­
dine, vt in frænandis etiam eadem diligen­
tia mihi bene ceſſerit, ſpontè nudum enſem
mordici arripiunt.
Meminerunt enim equi
commodorum atque incommodorum.
Vnde
non melius corrigitur equus qui ſpontè in
aquam ſe demittit, quàm ſi iam immer­
ſum duo robuſti viri tandiu auribus arre­
ptum ſub aquis teneant vt penè ſuffocetur
tunc enim periculi & anxietatis memor, non
amplius huic ſe periculo committere audet.
Idem ſi reſtiterit, nec progredi velit, retrò
agatur etiam nolens, donec in ignem, aut
aculeos retroactus incidat, nec ſinatur pro­
gredi, donec ad extremum vitæ periculum
peruenerit.
Quòd ſi ſe erigat, ſtylis capite
confoſſus deſcendere non permittatur.
Alij
fuſte caput tundunt, quod non parum
prodeſt.
Equorum
genera mo­
tus octo.

I M

E F
A B
G H
C D
Cauſa cur
equi allidant
pedes.
Equi quomo­
do docean­
tur.
Atque tot & tanta de animalibus dicta

ſufficiant, quæ ſingula armauit contra cibi
& potus penuriam, ad fœtum & prolis con­
ſeruationem, contra morbos, aduerſus tem­
porum iniuriam, aduerſus reliqua animalia,
denique etiam peculiari quodam ſtudio ad­
uerſus hominem, quod eſſet calidiſſimum.
Principio aduerſus cibi inopiam curſu, ſaga­
citate, & vt ibi naſcerentur vbi illius etiam
copia eſſet.
Veneris voluptatem & amorem
in prolem ad generis conſeruationem, pa­
ludes, aquas, montes, valles, ſpecus, late­
bras, ſyluas, dumeta, ramos, frondes, omnia
hæc ad tuendam prolem.
Docuit & herbas
ad ſalutem, & abſtinentiam, quietémque
maiora quàm homini, ob medicorum impe­
ritiam, ex artis medicæ ope auxilia.
Con­
tra temporum calamitates, arboribus, mon­
tibus foueis, corio, lana, pilo, pluma.
Ad­
uerſus animalia reliqua, ſpinis, dentibus,
curſu, ſaltu, alis, vnguibus, latebris, veneno
aquis, ſagacitate, cornibus.
Aduerſus autem
hominem piſces armauit elemento, quod
tutiſſimum eſt auxilium, adeò vt niſi vora­
citate fallerentur, gurgitibus tutò latêre
poſſent.
Serpentes humilitate corporis, vn­
de etiam latent hyeme in latibulis, cum
prodeunt occultantur ab herba.
Aues die alis

muniuit, quadrupedes celeritate: noctu ho­
minem, ne ſine luce cernere poſſet effecit,
cùm omnia quadrupedia videant, canes, lu­
pi, lepores, equi, aſini, boues, ſicque tutò
errare poſſunt, ac cibo, potúque frui, cùm
die homo omnes ſaltus poſſideat: at auibus
quia lux etiam noctu negata fuit, ſumma
arborum & turrium, tum vepres cubile de­
derunt, vt loci difficultate ſimul & obſcuri­
tate, tutæ forent ab inſidiis hominis.
Ac­
ceſſit & huic commodo animalium cuncto­
rum, vtile homini, quandoquidem luce vti
ipſe in nocte poterat, vt cùm ſapientiſſimus
futurus eſſet, humidiſſimum ac frigidiſſi­
mum cerebrum erat neceſſarium: nam ca­
lidiſſimum cor habere debuit, vt molliſſi­
mum corpus laboribus ſufficeret: at mol­
liſſimum corpus erat neceſſarium, vt te­
nuiſſima ac ſpiritui tantarum rerum capaci
apta materia conſtaret: itaque in humidiſſi­
mo ac frigidiſſimo cerebro, vt à primo ad vl­
timum rem deducam, oculos ſplendentes at­
que ſiccos, quales ſunt felibus & nocturnis
auibus quæ ſicciſſimo ſunt cerebro: colloca­
re penitus fuit impoſſibile: quare de hominis
neceſſitate ac fortuna, nunc prius dicere ag­
grediar.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index