Borelli, Giovanni Alfonso, De motionibus naturalibus a gravitate pendentibus, 1670

Page concordance

< >
< >
page |< < of 579 > >|
1
gulo ENF ducatur IK parallela EF, & æqualis ipſi
PB, & ducta RNS parallela ipſis EF, & IK reuolua­
tur figura circa axim RS vt fiant duo cylindri concen­
trici
EFGH, & IKLO; intelligatur modò ſpatium
internum IKLO repletum ſubſtantia homogenea ip­
ſi cylindro DB, & reſiduum ambiens EFGH explea­
tur ex eadem ſubſtantia corporea ipſius AD; & quia
AB ad MB, ſiuè cylinder AC ad cylindrum MC, vel
cylinder EG ad cylindrum IL triplicatam propor­
tionem habet lateris AB ad PB, vel EF ad IK; ergo
cylinder AC ad MC eamdem proportionem habet,
quam integer cylindrus EG ad cauitatem cylindri­
cam IL, & per conuerſionem rationis cylinder AC
ad.
cylindrum AD ſe habet vt totus cylindrus EG
ad partem continentem EKGO.
Suntque cylindri
AC, & EG æquales, cùm ſint ſimiles, & ſimilitèr po­
ſiti circa latera æqualia AB, & EF, igitur cylinder
excauatus EKGO æqualis eſt ſibi homogeneo cylin­
dro AD, proindeque cylinder IL æqualis, & homo­
geneus erit ipſi MC, quod fuerat.
Cap. 4. poſi­
tiuam leui­
tatem noņ
dari.
His præhabitis noto, quòd cùm agitur de faculta­

te, ſeù principio quo corpora vim faciunt tendendo
deorsùm, quęrimus tantummodò gradum virtutis con­
preſſiuæ
eorum, quæ procùl dubio à grauitate, ſeu
pondere eorum menſuratur, hoc verò duplici modo
augeri poſſe conſtat, aut per multiplicationem eiuſ­

dem corporis, vt cum lignea columna augetur mole,
aut cum ſubſtantia corporea, & plena in eodem ſpatio
diſſeminata, & contenta magis ſtringitur, conden-

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index