Borro, Girolamo, De motu gravium et levium, 1575

Page concordance

< >
< >
page |< < of 316 > >|
1tum, & quietem non primo, sed per accidens aliquando mo­
ueri, & quieſcere contingit, vt Canis, qui dum illius herus mo­
uetur, & quieſcit, non primo, nec per ſe, sed per accidens mo­
uetur, & quieſcit, at nos primum mouens, & primum motum
quærimus: primum motum eſt, quod altero primo quieſcente
primo quieſcit.
Ergo omne, quod altero, primo quieſcente, pri­
mo quieſcit, ab altero, primo mouente, primo mouetur; ab eo
inquam, quo primo quieſcente primo quieſcit, vt ſupra quinto
loco notauimus.
Huius argumenti minor probatur.
Omne corpus diuiduum, quod ab intrinſeco primo moue­
tur, parte altera primo quieſcente primo quieſcit.
Omne quod ab intrinſeco mouetur primo, est corpus diui­
duum.
Ergo omne, quod ab intrinſeco mouetur primo, parte alteræ
primo quieſcente primo quieſcit.
Minor huius argumenti nota eſt ex his, quæ ſupra dixi­
mus tertio loco: maior argumento ad abſurdum ducente, pro­
batur.
Si maior eſt falſa, ergo eius oppoſita eſt vera, quæ eſt. Cor­
pus diuiduum, quod ab intrinſeco primo mouetur, parte alte­
ra quieſcente primo, mouetur primo.
Ergo corpus diuiduum
ſecundum partem mouetur, & ſecundum partem quieſcit.
Ergo continuum, at que diuiduum corpus, quod totum primo
mouetur, non totum primo, sed per partem mouetur;
quod est abſurdum: ergo omne motum habet
motorem diſtinctum ab eo, quod moue­
tur, quod Ariſtoteles ſummo cum
artificio demonstra­
uit.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index