Barrow, Isaac, Lectiones opticae & geometricae : in quibus phaenomenon opticorum genuinae rationes investigantur, ac exponuntur: et generalia curvarum linearum symptomata declarantur

Page concordance

< >
Scan Original
191
192
193
194
195 2
196 3
197 4
198 5
199 6
200 7
201 8
202 9
203 10
204 11
205 12
206 13
207 14
208 15
209 16
210 17
211 18
212 19
213 20
214 21
215 22
216 23
217 24
218 25
219 26
220 27
< >
page |< < (4) of 393 > >|
1974
Nec per ſe quenquam tempus ſentire fatendum eſt
Semotum ab rerum motu placidáque quiete;
Haud malè dixit Lucretius. & Philoſophus ipſe; “Oταν {γρ} αὺπὶ μνδὲν
11_Phyſ. IV._ 16.μετασάλλωμεν {τὴν} διά@ωιαν, ῆλάθωμεν μεταβά
{λλ}ον{τε}ς, {ου} δοκεῖ ημῖν {γρ}{γρ}νέναι
{γρ}éγ{ος}.
Rectè quidem hoc, non videtur nobis, non apparet à ſomno
excitatis quantum temporis interceſſit;
at non hinc rectè colligitur,
Φανε{ρὁ}γ @π {ου}λ {ἐστι}ίν ἄν{εμ} κγ νήσεως {καὶ} μεταβλῆς ὁ {χο}ὁν{ος}.
Non perſen-
tiſcimus, ergò non eſt, illatio fallax, &
fallax ſomnus, qui fecit ut
nos duo ſemota temporis inſtantia connecteremus.
interim veriſſi-
mum illud;
@{σκ} η @ιησις, {το}σ@τ{ος} {καὶ} ό {γρ}όν{ος} ἁ@ δοκεῖ {γρ}{γρ}νέναι,
quantus nempe motus fuit, tantum tempus videtur extitiſſe;
neque
quum tantum tempus dicimus, aliud conſuevimus intelligere, quam
tantum motum intercedere potuiſſe, cujus ſcilicet extenſioni continuò
ſucceſſivæ rerum permanentiam imaginamur coëxtendi.
Cæterùm quia
tempus alveo ſemper æquali, non per vices nunc ſegniùs, tunc rapi-
diùs præterlabi concipimus (admiſsâ ſiquidem illâ diſparitate nullam
omninò computationem, aut dimenſionem admitteret) non ideò mo-
tus omnis æquè determinandæ dignoſcendæque temporis quantitati
cenſeatur accommodatus, at is præſertim qui ſummè ſimplex &
uni-
formis æquabili ſemper tenore progreditur;
mobili parem ubique
vim retinente, pérque medium uniforme delato.
Quare tempori de-
terminando tale quiddam mobile deligendum eſt, quod ſaltem quoad
motûs ſui periodos æqualem conſtanter impetum ſervat;
& per æqua-
le ſpatium decurrit.
Et ad communem quidem uſum accipiendus
eſt ejuſmodi motus præcipuè notabilis, in promptu cunctis obvius, &

ſenſus omnium incurrens, qualis eſt motus ſyderum, imprimìs _Solis_
_&
Lunæ_, mirificè ſibi per omnia conſtans, & orbi terrarum con-
ſpicuus;
qui proinde nedum communi gentis humanæ ſuſſragio de-
putatus, at divino Creatoris conſilio aptus natus eſt huic uſui;
à quo
nempe pronunciatum legimus:
_Fiant luminaria in ſirmamento Cæli_,
_&
dividant diem ac noctem, & ſint in ſigna, & tempora, & dies, &_
22 I. 14. _annos._ At quomodò, dices, cognoſcetur _æquabili ſolem motu ferri,_
_&
unum puta diem, aut annum alteri penitus exæquari, vel aqui_
_temporaneum eſſe?_
Reſpondeo non aliter hoc ( excipiendo quòd à di-
vino teſtimonio colligatur) nobis innoteſcere, quàm cum aliis æqua-
libus motibus ipſum ſolis motum contendendo.
Si nempe deprehen-
datur ſolis motus in horologio ſolari (quod ſpatiorum à ſole in circulis
æquatori parallelis percurſorum penè eerto ac exquiſitè

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index