DelMonte, Guidubaldo, In duos Archimedis aequeponderantium libros Paraphrasis : scholijs illustrata

Table of figures

< >
< >
page |< < of 207 > >|
1 124[Figure 124]
Sit in rectanguli coni portione ABC duæ rectæ lineæ AC DE
æquidiſtantes. diameter verò portionis ABC ſit BF. Intelli­
gaturquè fruſtum ADEC à portione ABC abſciſſum.
om­
nes vti〈que〉 lineæ ipſis AC DE æquidiſtantes in fruſto AD
EC ductæ, erunt à linea GF bifartam diuiſæ, ex quo pa­
tet quidem & ipſius ADEC diametrum eſſe GF, lineasquè AC
DE lineæ portionem in B contingenti æquidistantes eſſe.
Recta
verò linea FG in quin〈que〉 partes æquales diuiſa, quinta pars me­
dia ſit HK. at〈que〉 diuidatur HK in I, ita vt HI ad
IK eandem habeat proportionem, quam habet ſolidum baſim habens
quadratum ex AF, altitudinem verò lineam æqualem vtriſ〈que〉
ſimul duplæ ipſius DG, & ipſi AF, ad ſolidum, quod
baſim habeat quadratum ex DG, altitudinem autem lineam æqua-

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index