Valerio, Luca, De centro gravitatis solidorvm libri tres

Table of figures

< >
[Figure 191]
[Figure 192]
[Figure 193]
[Figure 194]
[Figure 195]
[Figure 196]
[Figure 197]
[Figure 198]
[Figure 199]
< >
page |< < of 283 > >|
1ctangulum contentum lateribus homologis baſium oppo­
ſitarum
, vna cum tertia parte quadrati differentiæ, ad ma­
ioris
lateris quadratum; idem igitur fruſtum pyramidis
ad
idem priſma, erit vt rectangulum DCF, vna cum
tertia
parte quadrati DF ad quadratum CD: deficit
autem
vtrumque & pyramidis fruſtum fruſto CB inſcri­
ptum
ab ipſo CB fruſto, & priſma ipſi CG inſcriptum
ab
ìpſo CG, minori ſpacio quantacumque propoſita ma­
gnitudine
; per tertiam igitur huius, erit vt rectangulum
DCF
vna cum tertia parte quadrati DF, ad CD qua­
dratum
, ita fruſtum CB ad cylindrum, vel portionem
cylindricam
CG.
Cum igitur conus, vel coni portio E
CD
ſit pars tertia cylindri, vel portionis cylindricæ CG,
erit
ex æquali, vt idem rectangulum DCF, vna cum ter­
tia
parte quadrati DF, ad tertiam partem quadrati CD,
ita
fruſtum BC, ad conum vel coni portionem ECD. Præ­
terea
, quia quadratum CD æquale eſt duobus quadratis
ex
CF, FD, vna cum rectangulo bis ex CF, FD: quorum
rectangulo
CFD, vna cum quadrato CF æquale eſt rectan­
gulum
DCF; erit quadratum CD æquale rectangulo
DCF
vna cum quadrato DF; demptis igitur rectangu­
lo
DCF, & tertia parte quadrati DF; quod remanet
CD
quadrati erit rectangulum CFD vna cum duabus
tertiis
quadrati DF. quoniam igitur eſt conuertendo vt
quadratum
CD ad rectangulum DCF, vna cum tertia
parte
quadrati DF, ita cylindris, vel portio cylindrica
CG
ad fruſtum CB, erit per conuerſionem rationis, &
conuertendo
; vt rectangulum CFD vna cum duabus ter­
tiis
DF quadrati, ad quadratum CD, ita reliquum cy­
lindri
, vel portionis cylindricæ CG dempto fruſto CB,
ad
cylindrum, vel portionem cylindricam.
Manifeſtum
eſt
igitur propoſitum.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index