Lucretius, De rerum natura: Libri Sex (Vol. I, Text), 1893

List of thumbnails

< >
191
191
192
192
193
193
194
194
195
195
196
196
197
197
198
198
199
199
200
200
< >
page |< < of 258 > >|
1 nec poterat quemquam placidi pellacia ponti
subdola pellicere in fraudem ridentibus undis,
improba naucleri ratio cum caeca iacebat.

tum penuria deinde cibi languentia leto
membra dabat, contra nunc rerum copia mersat.

illi inprudentes ipsi sibi saepe venenum
vergebant, nurui nunc dant sollertius ipsi.
Inde casas postquam ac pellis ignemque pararunt,
et mulier coniuncta viro concessit in unum
...
cognita sunt, prolemque ex se videre creatam,
tum genus humanum primum mollescere coepit.

ignis enim curavit ut alsia corpora frigus
non ita iam possent caeli sub tegmine ferre,
et Venus inminuit viris puerique parentum
blanditiis facile ingenium fregere superbum.

tunc et amicitiem coeperunt iungere aventes
finitimi inter se nec laedere nec violari,
et pueros commendarunt muliebreque saeclum,
vocibus et gestu cum balbe significarent
imbecillorum esse aecum misererier omnis.

nec tamen omnimodis poterat concordia gigni,

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index