Valerio, Luca, De centro gravitatis solidorum, 1604

List of thumbnails

< >
191
191
192
192
193
193
194
194
195
195
196
196
197
197
198
198
199
199
200
200
< >
page |< < of 283 > >|
1ctangulum contentum lateribus homologis baſium oppo­
ſitarum, vna cum tertia parte quadrati differentiæ, ad ma­
ioris lateris quadratum; idem igitur fruſtum pyramidis
ad idem priſma, erit vt rectangulum DCF, vna cum
tertia parte quadrati DF ad quadratum CD: deficit
autem vtrumque & pyramidis fruſtum fruſto CB inſcri­
ptum ab ipſo CB fruſto, & priſma ipſi CG inſcriptum
ab ìpſo CG, minori ſpacio quantacumque propoſita ma­
gnitudine; per tertiam igitur huius, erit vt rectangulum
DCF vna cum tertia parte quadrati DF, ad CD qua­
dratum, ita fruſtum CB ad cylindrum, vel portionem
cylindricam CG.
Cum igitur conus, vel coni portio E
CD ſit pars tertia cylindri, vel portionis cylindricæ CG,
erit ex æquali, vt idem rectangulum DCF, vna cum ter­
tia parte quadrati DF, ad tertiam partem quadrati CD,
ita fruſtum BC, ad conum vel coni portionem ECD. Præ­
terea, quia quadratum CD æquale eſt duobus quadratis
ex CF, FD, vna cum rectangulo bis ex CF, FD: quorum
rectangulo CFD, vna cum quadrato CF æquale eſt rectan­
gulum DCF; erit quadratum CD æquale rectangulo
DCF vna cum quadrato DF; demptis igitur rectangu­
lo DCF, & tertia parte quadrati DF; quod remanet
CD quadrati erit rectangulum CFD vna cum duabus
tertiis quadrati DF. quoniam igitur eſt conuertendo vt
quadratum CD ad rectangulum DCF, vna cum tertia
parte quadrati DF, ita cylindris, vel portio cylindrica
CG ad fruſtum CB, erit per conuerſionem rationis, &
conuertendo; vt rectangulum CFD vna cum duabus ter­
tiis DF quadrati, ad quadratum CD, ita reliquum cy­
lindri, vel portionis cylindricæ CG dempto fruſto CB,
ad cylindrum, vel portionem cylindricam.
Manifeſtum
eſt igitur propoſitum.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index